| Exposui quam brevissime potui somnii et furoris | 1.70.1 |
| oracla, quae carere arte dixeram. Quorum amborum | |
| generum una ratio est, qua Cratippus noster uti solet, | |
| animos hominum quadam ex parte extrinsecus esse | |
| tractos et haustos (ex quo intellegitur esse extra di- | 5 |
| vinum animum, humanus unde ducatur), humani autem | |
| animi eam partem, quae sensum, quae motum, quae | |
| adpetitum habeat, non esse ab actione corporis seiu- | |
| gatam; quae autem pars animi rationis atque intelle- | |
| gentiae sit particeps, eam tum maxume vigere, cum | 10 |
| plurimum absit a corpore. Itaque expositis exemplis | 71.1 |
| verarum vaticinationum et somniorum Cratippus solet | |
| rationem concludere hoc modo: 'Si sine oculis non | |
| potest exstare officium et munus oculorum, | |
| possunt autem aliquando oculi non fungi suo | 5 |
| munere, qui vel semel ita est usus oculis, ut | |
| vera cerneret, is habet sensum oculorum vera | |
| cernentium. Item igitur, si sine divinatione | |
| non potest officium et munus divinationis ex- | |
| stare, potest autem quis, cum divinationem | 10 |
| habeat, errare aliquando nec vera cernere, | |
| satis est ad confirmandam divinationem semel | |
| aliquid esse ita divinatum, ut nihil fortuito | |
| cecidisse videatur. Sunt autem eius generis | |
| innumerabilia; esse igitur divinationem con- | 15 |
| fitendum est.' | |
| Quae vero aut coniectura explicantur aut eventis | 72.1 |
| animadversa ac notata sunt, ea genera divinandi, ut | |
| supra dixi, non naturalia, sed artificiosa dicuntur; in | |
| quo haruspices, augures coniectoresque numerantur. | |
| Haec inprobantur a Peripateticis, a Stoicis defendun- | 5 |
| tur. Quorum alia sunt posita in monumentis et disci- | |
| plina, quod Etruscorum declarant et haruspicini et | |
| fulgurales et rituales libri, vestri etiam augurales, alia | |
| autem subito ex tempore coniectura explicantur, ut | |
| apud Homerum Calchas, qui ex passerum numero | 10 |
| belli Troiani annos auguratus est, et ut in Sullae | |
| scriptum historia videmus, quod te inspectante factum | |
| est, ut, cum ille in agro Nolano inmolaret ante prae- | |
| torium, ab infima ara subito anguis emergeret, cum | |
| quidem C. Postumius haruspex oraret illum, ut in ex- | 15 |
| peditionem exercitum educeret; id cum Sulla fecisset, | |
| tum ante oppidum Nolam florentissuma Samnitium | |
| castra cepit. Facta coniectura etiam in Dionysio est, | 73.1 |
| paulo ante quam regnare coepit; qui cum per agrum | |
| Leontinum iter faciens equum ipse demisisset in flu- | |
| men, submersus equus voraginibus non exstitit; quem | |
| cum maxima contentione non potuisset extrahere, dis- | 5 |
| cessit, ut ait Philistus, aegre ferens. Cum autem | |
| aliquantum progressus esset, subito exaudivit hinni- | |
| tum respexitque et equum alacrem laetus aspexit, | |
| cuius in iuba examen apium consederat. Quod osten- | |
| tum habuit hanc vim, ut Dionysius paucis post die- | 10 |
| bus regnare coeperit. Quid? Lacedaemoniis paulo ante | 74.1 |
| Leuctricam calamitatem quae significatio facta est, | |
| cum in Herculis fano arma sonuerunt Herculisque si- | |
| mulacrum multo sudore manavit! At eodem tempore | |
| Thebis, ut ait Callisthenes, in templo Herculis valvae | 5 |
| clausae repagulis subito se ipsae aperuerunt, armaque, | |
| quae fixa in parietibus fuerant, ea sunt humi inventa. | |
| Cumque eodem tempore apud Lebadiam Trophonio | |
| res divina fieret, gallos gallinaceos in eo loco sic ad- | |
| sidue canere coepisse, ut nihil intermitterent; tum | 10 |
| augures dixisse Boeotios Thebanorum esse victoriam, | |
| propterea quod avis illa victa silere soleret, canere, | |
| si vicisset. Eademque tempestate multis signis Lace- | 75.1 |
| daemoniis Leuctricae pugnae calamitas denuntiabatur. | |
| Namque et in Lysandri, qui Lacedaemoniorum claris- | |
| simus fuerat, statua, quae Delphis stabat, in capite | |
| corona subito exstitit ex asperis herbis et agrestibus, | 5 |
| stellaeque aureae, quae Delphis erant a Lacedaemoniis | |
| positae post navalem illam victoriam Lysandri, qua | |
| Athenienses conciderunt, qua in pugna quia Castor et | |
| Pollux cum Lacedaemoniorum classe visi esse diceban- | |
| tur, eorum insignia deorum, stellae aureae, quas dixi, | 10 |
| Delphis positae paulo ante Leuctricam pugnam deci- | |
| derunt neque repertae sunt. Maximum vero illud por- | 76.1 |
| tentum isdem Spartiatis fuit, quod, cum oraclum ab | |
| Iove Dodonaeo petivissent de victoria sciscitantes le- | |
| gatique <vas> illud, in quo inerant sortes, collocavissent, | |
| simia, quam rex Molossorum in deliciis habebat, et | 5 |
| sortes ipsas et cetera, quae erant ad sortem parata, | |
| disturbavit et aliud alio dissupavit. Tum ea, quae | |
| praeposita erat oraclo, sacerdos dixisse dicitur de sa- | |
| lute Lacedaemoniis esse, non de victoria cogitandum. | |
| Quid? bello Punico secundo nonne C. Flaminius con- | 77.1 |
| sul iterum neglexit signa rerum futurarum magna | |
| cum clade rei publicae? Qui exercitu lustrato cum | |
| Arretium versus castra movisset et contra Hannibalem | |
| legiones duceret, et ipse et equus eius ante signum | 5 |
| Iovis Statoris sine causa repente concidit nec eam | |
| rem habuit religioni obiecto signo, ut peritis videba- | |
| tur, ne committeret proelium. Idem cum tripudio | |
| auspicaretur, pullarius diem proelii committendi diffe- | |
| rebat. Tum Flaminius ex eo quaesivit, si ne postea | 10 |
| quidem pulli pascerentur, quid faciendum censeret. | |
| Cum ille quiescendum respondisset, Flaminius: 'Prae- | |
| clara vero auspicia, si esurientibus pullis res | |
| geri poterit, saturis nihil geretur!' itaque signa | |
| convelli et se sequi iussit. Quo tempore cum signifer | 15 |
| primi hastati signum non posset movere loco nec quic- | |
| quam proficeretur, plures cum accederent, Flaminius | |
| re nuntiata suo more neglexit. Itaque tribus iis horis | |
| concisus exercitus atque ipse interfectus est. Magnum | 78.1 |
| illud etiam, quod addidit Coelius, eo tempore ipso, | |
| cum hoc calamitosum proelium fieret, tantos terrae | |
| motus in Liguribus, Gallia compluribusque insulis to- | |
| taque in Italia factos esse, ut multa oppida conrue- | 5 |
| rint, multis locis labes factae sint terraeque desederint | |
| fluminaque in contrarias partes fluxerint atque in | |
| amnes mare influxerit. |