Quibus de rebus et alias saepe et paulo accuratius 1.8.1
nuper, cum essem cum Q. fratre in Tusculano, disputa-
tum est. Nam cum ambulandi causa in Lyceum venisse-
mus (id enim superiori gymnasio nomen est), Perlegi,
[ille] inquit, tuum paulo ante tertium de natura deo- 5
rum, in quo disputatio Cottae quamquam labefactavit
sententiam meam, non funditus tamen sustulit. Optime
vero, inquam; etenim ipse Cotta sic disputat, ut
Stoicorum magis argumenta confutet quam hominum
deleat religionem. Tum Quintus: Dicitur quidem istuc, 10
inquit, a Cotta, et vero saepius, credo, ne communia
iura migrare videatur; sed studio contra Stoicos dis-
serendi deos mihi videtur funditus tollere. Eius ra- 9.1
tioni non sane desidero quid respondeam; satis enim
defensa religio est in secundo libro a Lucilio, cuius
disputatio tibi ipsi, ut in extremo tertio scribis, ad
veritatem est visa propensior. Sed, quod praetermis- 5
sum est in illis libris (credo, quia commodius arbi-
tratus es separatim id quaeri deque eo disseri), id est
de divinatione, quae est earum rerum, quae fortuitae
putantur, praedictio atque praesensio, id, si placet,
videamus quam habeat vim et quale sit. Ego enim 10
sic existimo, si sint ea genera divinandi vera, de qui-
bus accepimus quaeque colimus, esse deos, vicissimque,
si di sint, esse qui divinent. Arcem tu quidem Stoi- 10.1
corum, inquam, Quinte, defendis, siquidem ista sic re-
ciprocantur, ut et, si divinatio sit, di sint et, si di
sint, sit divinatio. Quorum neutrum tam facile, quam
tu arbitraris, conceditur. Nam et natura significari 5
futura sine deo possunt et, ut sint di, potest fieri, ut
nulla ab iis divinatio generi humano tributa sit. At-
que ille: Mihi vero, inquit, satis est argumenti et esse
deos et eos consulere rebus humanis, quod esse clara et
perspicua divinationis genera iudico. De quibus quid 10
ipse sentiam, si placet, exponam, ita tamen, si vacas
animo neque habes aliquid, quod huic sermoni prae-
vertendum putes. Ego vero, inquam, philosophiae, 11.1
Quinte, semper vaco; hoc autem tempore, cum sit
nihil aliud, quod lubenter agere possim, multo magis
aveo audire, de divinatione quid sentias.