Hoc nimirum est illud, quod de Socrate accepimus, 1.122.1
quodque ab ipso in libris Socraticorum saepe dicitur,
esse divinum quiddam, quod δαιμόνιον appellat, cui sem-
per ipse paruerit numquam impellenti, saepe revocanti.
Et Socrates quidem (quo quem auctorem meliorem 5
quaerimus?) Xenophonti consulenti, sequereturne Cy-
rum, posteaquam exposuit, quae ipsi videbantur: 'Et
nostrum quidem', inquit, 'humanum est consi-
lium; sed de rebus et obscuris et incertis ad
Apollinem censeo referundum', ad quem etiam 10
Athenienses publice de maioribus rebus semper rettule-
runt. Scriptum est item, cum Critonis, sui familiaris, 123.1
oculum alligatum vidisset, quaesivisse, quid esset; cum
autem ille respondisset in agro ambulanti ramulum
adductum, ut remissus esset, in oculum suum recidisse,
tum Socrates: 'Non enim paruisti mihi revocanti, 5
cum uterer, qua soleo, praesagitione divina.'
Idem etiam Socrates, cum apud Delium male pugna-
tum esset Lachete praetore fugeretque cum ipso La-
chete, ut ventum est in trivium, eadem, qua ceteri,
fugere noluit. Quibus quaerentibus, cur non eadem 10
via pergeret, deterreri se a deo dixit; cum quidem ii,
qui alia via fugerant, in hostium equitatum inciderunt.
Permulta conlecta sunt ab Antipatro, quae mirabiliter
a Socrate divinata sunt; quae praetermittam; tibi enim
nota sunt, mihi ad commemorandum non necessaria. 15
Illud tamen eius philosophi magnificum ac paene di- 124.1
vinum, quod, cum impiis sententiis damnatus esset,
aequissimo animo se dixit mori; neque enim domo
egredienti neque illud suggestum, in quo causam di-
xerat, ascendenti signum sibi ullum, quod consuesset, 5
a deo quasi mali alicuius inpendentis datum.