Praeterea cum fato omnia fiant, id quod alio loco 1.127.1
ostendetur, si quis mortalis possit esse, qui conliga-
tionem causarum omnium perspiciat animo, nihil eum
profecto fallat. Qui enim teneat causas rerum futu-
rarum, idem necesse est omnia teneat, quae futura 5
sint. Quod cum nemo facere nisi deus possit, relin-
quendum est homini, ut signis quibusdam consequen-
tia declarantibus futura praesentiat. Non enim illa,
quae futura sunt, subito exsistunt, sed est quasi ru-
dentis explicatio sic traductio temporis nihil novi effi- 10
cientis et primum quidque replicantis. Quod et ii
vident, quibus naturalis divinatio data est, et ii, qui-
bus cursus rerum observando notatus est. Qui etsi
causas ipsas non cernunt, signa tamen causarum et
notas cernunt; ad quas adhibita memoria et diligentia 15
et monumentis superiorum efficitur ea divinatio, quae
artificiosa dicitur, extorum, fulgorum, ostentorum si-
gnorumque caelestium. Non est igitur, ut mirandum 128.1
sit ea praesentiri a divinantibus, quae nusquam sint;
sunt enim omnia, sed tempore absunt. Atque ut in
seminibus vis inest earum rerum, quae ex iis progi-
gnuntur, sic in causis conditae sunt res futurae, quas 5
esse futuras aut concitata mens aut soluta somno
cernit aut ratio aut coniectura praesentit. Atque ut
ii, qui solis et lunae reliquorumque siderum ortus,
obitus motusque cognorunt, quo quidque tempore eo-
rum futurum sit, multo ante praedicunt, sic, qui cur- 10
sum rerum eventorumque consequentiam diuturnitate
pertractata notaverunt, aut semper aut, si id difficile
est, plerumque, quodsi ne id quidem conceditur, non
numquam certe, quid futurum sit, intellegunt. Atque
haec quidem et quaedam eiusdem modi argumenta, 15
cur sit divinatio, ducuntur a fato.