Sed adfers in tauri opimi extis immolante Caesare 2.36.13
cor non fuisse; id quia non potuerit accidere, ut
sine corde victuma illa viveret, iudicandum esse tum 15
interisse cor, cum immolaretur. Qui fit, ut alterum 37.1
intellegas, sine corde non potuisse bovem vivere, alte-
rum non videas, cor subito non potuisse nescio quo
avolare? Ego enim possum vel nescire, quae vis sit
cordis ad vivendum, vel suspicari contractum aliquo 5
morbo bovis exile et exiguum et vietum cor et dissi-
mile cordis fuisse; tu vero quid habes, quare putes,
si paulo ante cor fuerit in tauro opimo, subito id in
ipsa immolatione interisse? an quod aspexit vestitu
purpureo excordem Caesarem, ipse corde privatus est? 10
Urbem philosophiae, mihi crede, proditis, dum castella
defenditis; nam, dum haruspicinam veram esse vultis,
physiologiam totam pervertitis. Caput est in iecore,
cor in extis; iam abscedet, simul ac molam et vinum
insperseris; deus id eripiet, vis aliqua conficiet aut 15
exedet. Non ergo omnium ortus atque obitus natura
conficiet, et erit aliquid, quod aut ex nihilo oriatur
aut in nihilum subito occidat. Quis hoc physicus
dixit umquam? haruspices dicunt; his igitur quam
physicis credendum potius existumas? Quid? cum plu- 38.1
ribus deis immolatur, qui tandem evenit, ut litetur
aliis, aliis non litetur? quae autem inconstantia deorum
est, ut primis minentur extis, bene promittant secun-
dis? aut tanta inter eos dissensio, saepe etiam inter 5
proxumos, ut Apollinis exta bona sint, Dianae non
bona? Quid est tam perspicuum quam, cum fortuito
hostiae adducantur, talia cuique exta esse, qualis cui-
que obtigerit hostia? At enim id ipsum habet aliquid
divini, quae cuique hostia obtingat, tamquam in sor- 10
tibus, quae cui ducatur. Mox de sortibus; quamquam
tu quidem non hostiarum causam confirmas sortium
similitudine, sed infirmas sortis conlatione hostiarum.
An, cum in Aequimaelium misimus, qui adferat agnum, 39.1
quem immolemus, is mihi agnus adfertur, qui habet
exta rebus accommodata, et ad eum agnum non casu,
sed duce deo servus deducitur? Nam si casum in eo
quoque dicis esse quasi sortem quandam cum deorum 5
voluntate coniunctam, doleo tantam Stoicos nostros
Epicureis inridendi sui facultatem dedisse; non enim
ignoras, quam ista derideant. Et quidem illi facilius 40.1
facere possunt; deos enim ipsos iocandi causa induxit
Epicurus perlucidos et perflabilis et habitantis tam-
quam inter duos lucos sic inter duos mundos propter
metum ruinarum, eosque habere putat eadem membra, 5
quae nos, nec usum ullum habere membrorum. Ergo
hic circumitione quadam deos tollens recte non dubi-
tat divinationem tollere; sed non, ut hic sibi constat,
item Stoici. Illius enim deus nihil habens nec sui
nec alieni negotii non potest hominibus divinationem 10
inpertire; vester autem deus potest non inpertire, ut
nihilo minus mundum regat et hominibus consulat.
Cur igitur vos induitis in eas captiones, quas num- 41.1
quam explicetis? Ita enim, cum magis properant, con-
cludere solent: 'Si di sunt, est divinatio; sunt
autem di; est ergo divinatio.' Multo est proba-
bilius: 'non est autem divinatio; non sunt ergo di.' 5
Vide, quam temere committant, ut, si nulla sit divi-
natio, nulli sint di. Divinatio enim perspicue tollitur,
deos esse retinendum est.