Vetus autem illud Catonis admodum scitum est, 2.51.12
qui mirari se aiebat, quod non rideret haruspex, ha-
ruspicem cum vidisset. Quota enim quaeque res eve- 52.1
nit praedicta ab istis? aut, si evenit quippiam, quid
adferri potest, cur non casu id evenerit? Rex Prusias,
cum Hannibali apud eum exsulanti depugnari place-
ret, negabat se audere, quod exta prohiberent. 'Ain 5
tu?' inquit, 'carunculae vitulinae mavis quam
imperatori veteri credere?' Quid? ipse Caesar
cum a summo haruspice moneretur, ne in Africam
ante brumam transmitteret, nonne transmisit? quod
ni fecisset, uno in loco omnes adversariorum copiae 10
convenissent. Quid ego haruspicum responsa comme-
morem (possum equidem innumerabilia), quae aut nul-
los habuerint exitus aut contrarios? Hoc civili bello, 53.1
di inmortales! quam multa luserunt! quae nobis in
Graeciam Roma responsa haruspicum missa sunt!
quae dicta Pompeio! etenim ille admodum extis et
ostentis movebatur. Non lubet commemorare, nec 5
vero necesse est, tibi praesertim, qui interfuisti; vides
tamen omnia fere contra, ac dicta sint, evenisse. Sed
haec hactenus; nunc ad ostenta veniamus.
  Multa me consule a me ipso scripta recitasti, multa 54.1
ante Marsicum bellum a Sisenna collecta attulisti,
multa ante Lacedaemoniorum malam pugnam in Leuc-
tricis a Callisthene commemorata dixisti; de quibus
dicam equidem singulis, quoad videbitur; sed dicen- 5
dum etiam est de universis. Quae est enim ista a
deis profecta significatio et quasi denuntiatio calami-
tatum? quid autem volunt di inmortales primum ea
significantes, quae sine interpretibus non possimus
intellegere, deinde ea, quae cavere nequeamus? At 10
hoc ne homines quidem probi faciunt, ut amicis in-
pendentis calamitates praedicant, quas illi effugere
nullo modo possint, ut medici, quamquam intellegunt
saepe, tamen numquam aegris dicunt illo morbo eos
esse morituros; omnis enim praedictio mali tum pro- 15
batur, cum ad praedictionem cautio adiungitur. Quid 55.1
igitur aut ostenta aut eorum interpretes vel Lacedae-
monios olim vel nuper nostros adiuverunt? quae si
signa deorum putanda sunt, cur tam obscura fuerunt?
si enim, ut intellegeremus, quid esset eventurum, 5
aperte declarari oportebat, aut ne occulte quidem, si
ea sciri nolebant.