Quibus actis Quid ergo? inquit ille, quoniam ora- 3.1
torias exercitationes non tu quidem, ut spero, reliquisti,
sed certe philosophiam illis anteposuisti, possumne
aliquid audire? Tu vero, inquam, vel audire vel di-
cere; nec enim, id quod recte existimas, oratoria illa 5
studia deserui, quibus etiam te incendi, quamquam
flagrantissumum acceperam, nec ea, quae nunc tracto,
minuunt, sed augent potius illam facultatem. Nam
cum hoc genere philosophiae, quod nos sequimur, ma-
gnam habet orator societatem; subtilitatem enim ab 10
Academia mutuatur et ei vicissim reddit ubertatem
orationis et ornamenta dicendi. Quam ob rem, in-
quam, quoniam utriusque studii nostra possessio est,
hodie, utro frui malis, optio sit tua. Tum Hirtius:
Gratissumum, inquit, et tuorum omnium simile; nihil 15
enim umquam abnuit meo studio voluntas tua. Sed 4.1
quoniam rhetorica mihi vestra sunt nota teque in iis
et audivimus saepe et audiemus atque hanc Academi-
corum contra propositum disputandi consuetudinem
indicant te suscepisse Tusculanae disputationes, ponere 5
aliquid, ad quod audiam, si tibi non est molestum,
volo. An mihi, inquam, potest quicquam esse mole-
stum, quod tibi gratum futurum sit? Sed ita audies,
ut Romanum hominem, ut timide ingredientem ad hoc
genus disputandi, ut longo intervallo haec studia re- 10
petentem. Ita, inquit, audiam te disputantem, ut ea
lego, quae scripsisti. Proinde ordire. Considamus hic.
  . . . quorum in aliis, ut in Antipatro poëta, ut in 5.1
brumali die natis, ut in simul aegrotantibus fratribus,
ut in urina, ut in unguibus, ut in reliquis eius modi,
naturae contagio valet, quam ego non tollo, vis est
nulla fatalis; in aliis autem fortuita quaedam esse 5
possunt, ut in illo naufrago, ut in Icadio, ut in Da-
phita; quaedam etiam Posidonius (pace magistri dixe-
rim) comminisci videtur; sunt quidem absurda. Quid
enim? si Daphitae fatum fuit ex equo cadere atque
ita perire, ex hocne equo, qui cum equus non esset, 10
nomen habebat alienum? aut Philippus hasne in ca-
pulo quadrigulas vitare monebatur? quasi vero capulo
sit occisus. Quid autem magnum aut naufragum illum
sine nomine in rivo esse lapsum? (quamquam huic
quidem hic scribit praedictum in aqua esse pereun- 15
dum); ne hercule Icadii quidem praedonis video fa-
tum ullum; nihil enim scribit ei praedictum. Quid 6.1
mirum igitur ex spelunca saxum in crura eius inci-
disse? puto enim, etiamsi Icadius tum in spelunca
non fuisset, saxum tamen illud casurum fuisse. Nam
aut nihil omnino est fortuitum, aut hoc ipsum potuit 5
evenire fortuna. Quaero igitur (atque hoc late pate-
bit), si fati omnino nullum nomen, nulla natura, nulla
vis esset et forte temere casu aut pleraque fierent
aut omnia, num aliter, ac nunc eveniunt, evenirent.
Quid ergo adtinet inculcare fatum, cum sine fato ratio 10
omnium rerum ad naturam fortunamve referatur?