Etenim si est divinatio, qualibusnam a perceptis 11.8
artis proficiscitur? (percepta appello, quae dicuntur
Graece θεωρήματα). Non enim credo nullo percepto 10
aut ceteros artifices versari in suo munere, aut eos,
qui divinatione utantur, futura praedicere. Sint igitur 12.1
astrologorum percepta huius modi: 'Si quis verbi
causa oriente Canicula natus est, is in mari non mo-
rietur.' Vigila, Chrysippe, ne tuam causam, in qua
tibi cum Diodoro, valente dialectico, magna luctatio 5
est, deseras. Si enim est verum, quod ita conectitur:
'Si quis oriente Canicula natus est, in mari non mo-
rietur', illud quoque verum est: 'Si Fabius oriente
Canicula natus est, Fabius in mari non morietur.'
Pugnant igitur haec inter se, Fabium oriente Canicula 10
natum esse, et Fabium in mari moriturum; et quon-
iam certum in Fabio ponitur, natum esse eum Ca-
nicula oriente, haec quoque pugnant, et esse Fabium,
et in mari esse moriturum. Ergo haec quoque con-
iunctio est ex repugnantibus: 'Et est Fabius, et in 15
mari Fabius morietur', quod, ut propositum est, ne
fieri quidem potest. Ergo illud: 'Morietur in mari Fa-
bius' ex eo genere est, quod fieri non potest. Omne
ergo, quod falsum dicitur in futuro, id fieri non pot-
est. At hoc, Chrysippe, minime vis, maximeque tibi 13.1
de hoc ipso cum Diodoro certamen est. Ille enim id
solum fieri posse dicit, quod aut sit verum aut futu-
rum sit verum, et, quicquid futurum sit, id dicit fieri
necesse esse et, quicquid non sit futurum, id negat 5
fieri posse. Tu, et quae non sint futura, posse fieri
dicis, ut frangi hanc gemmam, etiamsi id numquam
futurum sit, neque necesse fuisse Cypselum regnare
Corinthi, quamquam id millensimo ante anno Apollinis
oraculo editum esset. At si ista conprobabis divina 10
praedicta, et, quae falsa in futuris dicentur, in iis ha-
bebis, ut ea fieri non possint [ut si dicatur Africa-
num Karthagine potiturum], et, si vere dicatur de
futuro, idque ita futurum sit, dicas esse necessarium;
quae est tota Diodori vobis inimica sententia. Ete- 14.1
nim si illud vere conectitur: 'Si oriente Canicula na-
tus es, in mari non moriere', primumque quod est in
conexo: 'Natus es oriente Canicula', necessarium est
(omnia enim vera in praeteritis necessaria sunt, ut 5
Chrysippo placet dissentienti a magistro Cleanthe,
quia sunt inmutabilia nec in falsum e vero praeterita
possunt convertere); si igitur, quod primum in conexo
est, necessarium est, fit etiam, quod consequitur, neces-
sarium. Quamquam hoc Chrysippo non videtur valere in 10
omnibus; sed tamen, si naturalis est causa, cur in mari
Fabius non moriatur, in mari Fabius mori non potest.