| DE OFFICIIS | |
| LIBRI TRES | |
| LIBER PRIMUS | |
| Quamquam te, Marce fili, annum iam audientem | 1.1.1 |
| Cratippum idque Athenis abundare oportet praecep- | |
| tis institutisque philosophiae propter summam et doc- | |
| toris auctoritatem et urbis, quorum alter te scientia | |
| augere potest, altera exemplis, tamen, ut ipse ad meam | 5 |
| utilitatem semper cum Graecis Latina coniunxi neque | |
| id in philosophia solum, sed etiam in dicendi exercita- | |
| tione feci, idem tibi censeo faciendum, ut par sis in | |
| utriusque orationis facultate. Quam quidem ad rem | |
| nos, ut videmur, magnum attulimus adiumentum ho- | 10 |
| minibus nostris, ut non modo Graecarum litterarum | |
| rudes, sed etiam docti aliquantum se arbitrentur adep- | |
| tos et ad discendum et ad iudicandum. Quam ob rem | 2.1 |
| disces tu quidem a principe huius aetatis philosopho- | |
| rum et disces quam diu voles; tam diu autem velle | |
| debebis, quoad te quantum proficias non paenitebit. | |
| Sed tamen nostra legens non multum a Peripateticis | 5 |
| dissidentia, quoniam utrique Socratici et Platonici vo- | |
| lumus esse, de rebus ipsis utere tuo iudicio—nihil | |
| enim impedio—orationem autem Latinam efficies | |
| profecto legendis nostris pleniorem. Nec vero hoc | |
| arroganter dictum existimari velim. Nam philoso- | 10 |
| phandi scientiam concedens multis, quod est oratoris | |
| proprium, apte, distincte, ornate dicere, quoniam in | |
| eo studio aetatem consumpsi, si id mihi assumo, vi- | |
| deor id meo iure quodam modo vindicare. Quam ob | 3.1 |
| rem magnopere te hortor, mi Cicero, ut non solum | |
| orationes meas, sed hos etiam de philosophia libros, | |
| qui iam illis fere se aequarunt, studiose legas,—vis | |
| enim maior in illis dicendi,—sed hoc quoque colen- | 5 |
| dum est aequabile et temperatum orationis genus. Et | |
| id quidem nemini video Graecorum adhuc contigisse, | |
| ut idem utroque in genere laboraret sequereturque et | |
| illud forense dicendi et hoc quietum disputandi genus, | |
| nisi forte Demetrius Phalereus in hoc numero haberi | 10 |
| potest, disputator subtilis, orator parum vehemens, | |
| dulcis tamen, ut Theophrasti discipulum possis agno- | |
| scere. Nos autem quantum in utroque profecerimus, | |
| aliorum sit iudicium, utrumque certe secuti sumus. | |
| Equidem et Platonem existimo si genus forense di- | 4.1 |
| cendi tractare voluisset, gravissime et copiosissime | |
| potuisse dicere et Demosthenem si illa, quae a Pla- | |
| tone didicerat, tenuisset et pronuntiare voluisset, or- | |
| nate splendideque facere potuisse; eodemque modo | 5 |
| de Aristotele et Isocrate iudico, quorum uterque suo | |
| studio delectatus contempsit alterum. Sed cum sta- | |
| tuissem scribere ad te aliquid hoc tempore, multa | |
| posthac, ab eo ordiri maxime volui, quod et aetati | |
| tuae esset aptissimum et auctoritati meae. Nam cum | 10 |
| multa sint in philosophia et gravia et utilia accurate | |
| copioseque a philosophis disputata, latissime patere | |
| videntur ea quae de officiis tradita ab illis et prae- | |
| cepta sunt. Nulla enim vitae pars neque publicis ne- | |
| que privatis neque forensibus neque domesticis in re- | 15 |
| bus, neque si tecum agas quid, neque si cum altero | |
| contrahas, vacare officio potest in eoque et colendo | |
| sita vitae est honestas omnis et neglegendo turpitudo. | |
| Atque haec quidem quaestio communis est omnium | 5.1 |
| philosophorum. Quis est enim, qui nullis officii prae- | |
| ceptis tradendis philosophum se audeat dicere? Sed sunt | |
| non nullae disciplinae, quae propositis bonorum et ma- | |
| lorum finibus officium omne pervertant. Nam qui sum- | 5 |
| mum bonum sic instituit, ut nihil habeat cum virtute | |
| coniunctum, idque suis commodis, non honestate me- | |
| titur, hic, si sibi ipse consentiat et non interdum natu- | |
| rae bonitate vincatur, neque amicitiam colere possit nec | |
| iustitiam nec liberalitatem; fortis vero dolorem sum- | 10 |
| mum malum iudicans aut temperans voluptatem sum- | |
| mum bonum statuens esse certe nullo modo potest. | |
| Quae quamquam ita sint in promptu, ut res disputa- | 6.1 |
| tione non egeat, tamen sunt a nobis alio loco disputata. | |
| Hae disciplinae igitur si sibi consentaneae velint esse, | |
| de officio nihil queant dicere, neque ulla officii prae- | |
| cepta firma, stabilia, coniuncta naturae tradi possunt, | 5 |
| nisi aut ab iis, qui solam, aut ab iis, qui maxime | |
| honestatem propter se dicant expetendam. Ita propria | |
| est ea praeceptio Stoicorum, Academicorum, Peripa- | |
| teticorum, quoniam Aristonis, Pyrrhonis, Erilli iam | |
| pridem explosa sententia est, qui tamen haberent ius | 10 |
| suum disputandi de officio, si rerum aliquem dilec- | |
| tum reliquissent, ut ad officii inventionem aditus esset. | |
| Sequimur igitur hoc quidem tempore et hac in quae- | |
| stione potissimum Stoicos, non ut interpretes, sed, ut | |
| solemus, e fontibus eorum iudicio arbitrioque nostro | 15 |
| quantum quoque modo videbitur, hauriemus. |