Sed in his omnibus officiis tribuendis videndum erit, 1.59.1
quid cuique maxime necesse sit et quid quisque vel
sine nobis aut possit consequi aut non possit. Ita non
idem erunt necessitudinum gradus qui temporum,
suntque officia, quae aliis magis quam aliis debeantur, 5
ut vicinum citius adiuveris in fructibus percipiendis
quam aut fratrem aut familiarem, at, si lis in iudicio
sit, propinquum potius et amicum quam vicinum de-
fenderis. [¹⁷Haec igitur et talia circumspicienda sunt in
omni officio et consuetudo exercitatioque capienda, ut 10
boni ratiocinatores officiorum esse possimus et ad-
dendo deducendoque videre, quae reliqui summa fiat,
ex quo quantum cuique debeatur intellegas.]¹⁷ Sed ut 60.1
nec medici nec imperatores nec oratores quamvis artis
praecepta perceperint, quicquam magna laude dignum
sine usu et exercitatione consequi possunt, sic officii
conservandi praecepta traduntur illa quidem, ut faci- 5
mus ipsi, sed rei magnitudo usum quoque exercitatio-
nemque desiderat. Atque ab iis rebus, quae sunt in
iure societatis humanae, quemadmodum ducatur ho-
nestum, ex quo aptum est officium, satis fere diximus.
  Intellegendum autem est, cum proposita sint genera 61.1
quattuor, e quibus honestas officiumque manaret,
splendidissimum videri, quod animo magno elatoque
humanasque res despiciente factum sit. Itaque in pro-
bris maxime in promptu est, si quid tale dici potest: 5
    'Vos enim iuvenes animum geritis muliebrem, illa
       virgo viri'
et si quid eiusmodi:
    'Salmacida spolia sine sudore et sanguine.'
Contraque in laudibus, quae magno animo et fortiter 10
excellenterque gesta sunt, ea nescio quomodo quasi
pleniore ore laudamus. Hinc rhetorum campus de
Marathone, Salamine, Plataeis, Thermopylis, Leuctris,
<hinc no>ster Cocles, hinc Decii, hinc Cn. et P. Scipiones,
hinc M. Marcellus, innumerabiles alii, maximeque ipse 15
populus Romanus animi magnitudine excellit. Decla-
ratur autem studium bellicae gloriae, quod statuas
quoque videmus ornatu fere militari.