Maneat ergo, quod turpe sit, id numquam esse utile, 3.49.16
ne tum quidem, cum id, quod utile esse putes, adipi-
scare; hoc enim ipsum, utile putare quod turpe sit,
calamitosum est. Sed incidunt, ut supra dixi, saepe 50.1
causae, cum repugnare utilitas honestati videatur, ut
animadvertendum sit, repugnetque plane an possit
cum honestate coniungi. Eius generis hae sunt quae-
stiones: Si exempli gratia vir bonus Alexandrea Rho- 5
dum magnum frumenti numerum advexerit in Rho-
diorum inopia et fame summaque annonae caritate,
si idem sciat complures mercatores Alexandrea sol-
visse navesque in cursu frumento onustas petentes
Rhodum viderit, dicturusne sit id Rhodiis an silentio 10
suum quam plurimo venditurus? Sapientem et bo-
num virum fingimus; de eius deliberatione et consul-
tatione quaerimus, qui celaturus Rhodios non sit, si
id turpe iudicet, sed dubitet, an turpe non sit. In 51.1
huiusmodi causis aliud Diogeni Babylonio videri solet,
magno et gravi Stoico, aliud Antipatro, discipulo eius,
homini acutissimo; Antipatro omnia patefacienda, ut
ne quid omnino, quod venditor norit, emptor ignoret, 5
Diogeni venditorem, quatenus iure civili constitutum
sit, dicere vitia oportere, cetera sine insidiis agere et,
quoniam vendat, velle quam optime vendere. "Ad-
vexi, exposui, vendo meum non pluris, quam ceteri,
fortasse etiam minoris, cum maior est copia; cui fit 10
iniuria?" Exoritur Antipatri ratio ex altera parte: 52.1
"Quid ais? tu, cum hominibus consulere debeas et
servire humanae societati eaque lege natus sis et ea
habeas principia naturae, quibus parere et quae sequi
debeas, ut utilitas tua communis sit utilitas vicissim- 5
que communis utilitas tua sit, celabis homines, quid
iis adsit commoditatis et copiae? Respondebit Di-
ogenes fortasse sic: "Aliud est celare, aliud tacere,
neque ego nunc te celo, si tibi non dico, quae natura
deorum sit, qui sit finis bonorum, quae tibi plus prod- 10
essent cognita quam tritici vilitas. Sed non, quicquid
tibi audire utile est, idem mihi dicere necesse est."
"Immo vero [inquiet ille] necesse est, si quidem me- 53.1
ministi esse inter homines natura coniunctam societa-
tem." "Memini," inquiet ille, "sed num ista societas
talis est, ut nihil suum cuiusque sit? Quod si ita est,
ne vendendum quidem quicquam est, sed donandum." 5