EPISTVLAE AD FAMILIARES
|
|
Id. Ian. 56 Romae
|
|
M. CICERO S. D. P. LENTULO PRO COS.
|
|
Ego omni officio ac potius pietate erga te ceteris satis facio
|
1.1.1.1
|
omnibus, mihi ipse numquam satis facio. tanta enim magni-
|
|
tudo est tuorum erga me meritorum ut, quoniam tu nisi
|
|
perfecta re de me non conquiesti, ego quia non idem in tua
|
|
causa efficio vitam mihi esse acerbam putem. in causa haec
|
5
|
sunt: Hammonius, regis legatus, aperte pecunia nos
|
|
oppugnat. res agitur per eosdem creditores per quos, cum tu
|
|
aderas, agebatur. regis causa si qui sunt qui velint, qui pauci
|
|
sunt, omnes rem ad Pompeium deferri volunt. senatus
|
|
religionis calumniam non religione sed malevolentia et illius
|
10
|
regiae largitionis invidia comprobat. Pompeium et hortari
|
2.1
|
et orare et iam liberius accusare et monere ut magnam
|
|
infamiam fugiat non desistimus. sed plane nec precibus
|
|
nostris nec admonitionibus relinquit locum. nam cum in
|
|
sermone cottidiano tum in senatu palam sic egit causam
|
5
|
tuam ut neque eloquentia maiore quisquam nec gravitate
|
|
nec studio nec contentione agere potuerit, cum summa
|
|
testificatione tuorum in se officiorum et amoris erga te sui.
|
|
Marcellinum tibi esse iratum sc<rib>is; is hac regia causa
|
|
excepta ceteris in rebus se acerrimum tui defensorem fore
|
10
|
ostendit. quod dat, accipimus; quod instituit referre de
|
|
religione et saepe iam rettulit, ab eo deduci non potest.
|
|
Res ante Idus acta sic est (nam haec Idibus mane scripsi):
|
3.1
|
Hortensi et mea et Luculli sententia cedit religioni de
|
|
exercitu; teneri enim res aliter non potest. sed ex illo senatus
|
|
consulto quod te referente factum est tibi decernit ut regem
|
|
reducas, quod commodo rei <publicae> facere possis, ut
|
5
|
exercitum religio tollat, te auctorem senatus retineat. Crassus
|
|
tris legatos decernit nec excludit Pompeium; censet enim
|
|
etiam ex iis qui cum imperio sint. Bibulus tris legatos ex iis
|
|
qui privati sint. huic adsentiuntur reliqui consulares praeter
|
|
Servilium, qui omnino reduci negat oportere, et Volcacium,
|
10
|
qui Lupo referente Pompeio decernit, et Afranium, qui
|
|
adsentitur Volcacio. quae res auget suspicionem Pompei
|
|
voluntatis; nam <anim>advertebatur Pompei familiaris
|
|
adsentiri Volcacio. laboratur vehementer; inclinata res est.
|
|
Libonis et Hypsaei non obscura concursatio et contentio
|
15
|
omniumque Pompei familiarium studium in eam opinionem
|
|
rem adduxerunt ut Pompeius cupere videatur; cui qui
|
|
nolunt, idem tibi, quod eum ornasti, non sunt amici.
|
|
Nos in causa auctoritatem eo minorem habemus quod
|
4.1
|
tibi debemus, gratiam autem nostram exstinguit hominum
|
|
suspicio, quod Pompeio se gratificari putant. ut in rebus
|
|
multo ante quam profectus es ab ipso rege et ab intimis ac
|
|
domesticis Pompei clam exulceratis, deinde palam a con-
|
5
|
sularibus exagitatis et in summam invidiam adductis, ita
|
|
versamur. nostram fidem omnes, amorem tu absens, prae-
|
|
sentes tui, cognoscent. si esset in iis fides in quibus summa
|
|
esse debebat, non laboraremus.
|
|