| ex. Nov. 54 | |
| M. CICERO S. D. TREBATIO | |
| In 'Equo Troiano' scis esse in extremo 'sero sapiunt'. tu | 7.16.1.1 |
| tamen, mi vetule, non sero. primas illas rabiosulas sat fatuas | |
| dedisti. deinde quod in Britannia non nimis φιλοθέωρον te | |
| praebuisti, plane non reprehendo. nunc vero in hibernis | |
| [in]tectus mihi videris; itaque te commovere non curas. | 5 |
| 'usquequaque sapere oportet; id erit telum acerrimum.' | |
| Ego, si foris cenitarem, Cn. Octavio, familiari tuo, non | 2.1 |
| defuissem. cui tamen dixi, cum me aliquotiens invitaret, 'oro | |
| te, quis tu es?' sed mehercules, extra iocum, homo bellus est; | |
| vellem eum tecum abduxisses. | |
| Quid agatis et ecquid in Italiam venturi sitis hac hieme, | 3.1 |
| fac plane sciam. Balbus mihi confirmavit te divitem futurum. | |
| id utrum Romano more locutus sit, bene nummatum te | |
| futurum, an quo modo Stoici dicunt omnis esse divites qui | |
| caelo et terra frui possint, postea videro. qui istinc veniunt | 5 |
| superbiam tuam accusant quod negent te percontantibus | |
| respondere. sed tamen est quod gaudeas; constat enim inter | |
| omnis neminem te uno Samarobrivae iuris peritiorem esse. |