vi Id. Apr. 53 in Pomptino
CICERO TREBATIO S.
Accepi a te aliquot epistulas uno tempore, quas tu diversis 7.18.1.1
temporibus dederas. in quibus me cetera delectarunt;
significabant enim te istam militiam iam firmo animo ferre
et esse fortem virum et constantem. quae ego paulisper in te
ita desideravi <ut> non imbecillitate animi tui sed magis ut 5
desiderio nostri te aestuare putarem. qua re perge ut coepisti;
forti animo istam tolera militiam. multa, mihi crede,
adsequere; ego enim renovabo commendationem, sed
tempore. sic habeto, non tibi maiori esse curae ut iste tuus
a me discessus quam fructuosissimus tibi sit quam mihi. 10
itaque, quoniam vestrae cautiones infirmae sunt, Graeculam
tibi misi cautionem chirographi mei. tu me velim de ratione
Gallici belli certiorem facias; ego enim ignavissimo cuique
maximam fidem habeo.
  Sed ut ad epistulas tuas redeam, cetera belle; illud miror: 2.1
quis solet eodem exemplo pluris dare qui sua manu scribit?
nam quod in palimpsesto, laudo equidem parsimoniam, sed
miror quid in illa chartula fuerit quod delere malueris quam
haec <non> scribere, nisi forte tuas formulas; non enim puto 5
te meas epistulas delere ut reponas tuas. an hoc significas,
nihil fieri, frigere te, ne chartam quidem tibi suppeditare?
iam ista tua culpa est qui verecundiam tecum extuleris et non
hic nobiscum reliqueris.
  Ego te Balbo, cum ad vos proficiscetur, more Romano 3.1
commendabo. tu, si intervallum longius erit mearum
litterarum, ne sis admiratus; eram enim afuturus mense
Aprili. has litteras scripsi in Pomptino, cum ad villam
M. Aemili Philemonis devertissem, ex qua iam audieram 5
fremitum clientium meorum, quos quidem tu mihi con-
ciliasti. nam Ulubris honoris mei causa vim maximam
ranunculorum se commosse constabat.
  Cura ut valeas.
 VI Id. Apr. de Pomptino. 10
  Epistulam tuam, quam accepi ab L. Arruntio, conscidi 4.1
innocentem; nihil enim habebat quod non vel in contione
recte legi posset. sed et Arruntius ita te mandasse aiebat et
tu adscripseras. verum illud esto. nihil te ad me postea
scripsisse demiror, praesertim tam novis rebus. 5