xiii Kal. Sext. 44 Veliae
|
|
CICERO TREBATIO S.
|
|
Amabilior mihi Velia fuit quod te ab ea sensi amari. sed
|
7.20.1.1
|
quid ego dicam 'te', quem quis non amat? Rufio me dius
|
|
fidius tuus ita desiderabatur ut si esset unus e nobis. sed te
|
|
ego non reprehendo qui illum ad aedificationem tuam
|
|
traduxeris. quamquam enim Velia non est vilior quam
|
5
|
Lupercal, tamen istuc malo quam haec omnia. tu, si me
|
|
audies quem soles, has paternas possessiones tenebis (nescio
|
|
quid enim Velienses verebantur), neque Haletem, nobilem
|
|
amnem, relinques nec Papirianam domum deseres. quam-
|
|
quam illa quidem habet lotum, a quo etiam advenae teneri
|
10
|
solent; quem tamen si excideris, multum prospexeris. sed in
|
2.1
|
primis opportunum videtur, his praesertim temporibus,
|
|
habere perfugium, primum eorum urbem quibus carus sis,
|
|
deinde tuam domum tuosque agros, eaque remoto, salubri,
|
|
amoeno loco; idque etiam mea interesse, mi Trebati, arbitror.
|
5
|
sed valebis meaque negotia videbis meque dis iuvantibus ante
|
|
brumam exspectabis.
|
|
Ego a Sex. Fadio, Niconis discipulo, librum abstuli
|
3.1
|
Νίκωνος περὶ Πολυφαγίας. o medicum suavem meque
|
|
docilem ad hanc disciplinam! sed Bassus noster me de hoc
|
|
libro celavit, te quidem non videtur.
|
|
Ventus increbrescit. cura ut valeas.
|
5
|
XIII Kal. Sext. Velia.
|
|