| in. Iun. 51 | |
| CAELIUS CICERONI S. | |
| Certe, inquam, absolutus est (me <in> re praesent<i st>ante | 8.2.1.1 |
| pronuntiatum est), et quidem omnibus ordinibus, sed singulis | |
| in uno quoque ordine sententiis. '<ga>ude modo,' inquis. | |
| non mehercules; nihil umquam enim tam praeter opinionem, | |
| tam quod videretur omnibus indignum, accidit. quin ego, | 5 |
| cum pro amicitia validissime faverem ei et me iam ad | |
| dolendum praeparassem, postquam factum est, obstipui et | |
| mihi visus sum captus esse. quid alios putas? clamoribus | |
| scilicet maximis iudices corripuerunt et ostenderunt plane | |
| esse quod ferri non posset. itaque relictus legi Liciniae | 10 |
| maior<e> esse periculo videtur. accessit huc quod postridie | |
| eius absolutionem in theatrum Curionis Hortensius introit, | |
| u<t> puto, ut suum gaudium gauderemus. hic tibi | |
| 'strepitus, fremitus, clamor tonitruum et rudentum sibilus.' | |
| hoc magis animadversum est quod intactus ab sibilo per- | 15 |
| venerat Hortensius ad senectutem. sed tum tam bene ut in | |
| totam vitam cuivis satis esset et paeniteret eum iam vicisse. | |
| De re publica quod tibi scribam nihil habeo. Marcelli | 2.1 |
| impetus resederunt, non inertia sed, ut mihi videbantur, | |
| consilio. de comitiis consularibus incertissima est existimatio. | |
| ego incidi in competitorem nobilem et nobilem agentem; nam | |
| M. Octavius Cn. f. et C. Hirrus mecum petit. hoc ideo scripsi | 5 |
| quod scio te acriter propter Hirrum nuntium nostrorum | |
| comitiorum exspectaturum. tu tamen simul ac me designatum | |
| audieris, ut tibi curae sit quod <ad> pantheras attinet rogo. | |
| syngrapham Sittianam tibi commendo. commentarium | |
| rerum urbanarum primum dedi L. Castrinio Paeto, secundum | 10 |
| ei qui has litteras tibi dedit. |