| Kal. Sext. 51 | |
| CAELIUS CICERONI S. | |
| Invideo tibi. tam multa cottidie quae mirer<is> istoc per- | 8.4.1.1 |
| feruntur. primum illud, absolutum Messallam, deinde | |
| eundem condemnatum; C. Marcellum consulem factum, | |
| M. Calidium ab repulsa postulatum a Galli<i>s duobus, | |
| P. Dolabellam XV virum factum. hoc tibi non invideo, | 5 |
| caruisse te pulcherrimo spectaculo et Lentuli Cruris repulsi | |
| vultum non vidisse. at qua spe, quam certa opinione descen- | |
| derat, quam ipso diffidente Dolabella! et hercules, nisi | |
| †nostrisque† acutius vidissent, paene concedente adversario | |
| superasset. | 10 |
| Illud te non arbitror miratum, Servaeum, designatum | 2.1 |
| tribunum pl., condemnatum; cuius <in> locum C. Curio | |
| petiit. sane quam incutit multis qui eum facilitatemque eius | |
| non norunt magnum metum. sed, ut spero et volo et ut se | |
| fert ipse, bonos et senatum malet; totus, ut nunc est, hoc | 5 |
| scaturit. huius autem voluntatis initium et causa est quod | |
| eum non mediocriter Caesar, qui solet infimorum hominum | |
| amicitiam sibi qualibet impensa adiungere, valde contempsit. | |
| qua in re mihi videtur illud perquam venuste cecidisse, quod | |
| ab reliquis quoque usque eo est animadversum ut Curio, qui | 10 |
| nihil consilio facit, ratione et insidiis usus videretur in | |
| evitandis iis consiliis qui se intenderant adversarios in eius | |
| tribunatum, †laelios† et Antonios et id genus valentis dico. | |
| Has ego tibi litteras eo maiore misi intervallo quod comi- | 3.1 |
| tiorum dilationes occupatiorem me habebant et <ex>spectare | |
| in dies exitum cogebant, ut confectis omnibus te facerem | |
| certiorem. ad Kal. Sext. usque exspectavi. praetoriis morae | |
| quaedam inciderunt. mea porro comitia quem eventum sint | 5 |
| habitura nescio; opinionem quidem, quod ad Hirrum attinet, | |
| incredibilem aedilium pl. comitiis nacta sunt. nam M. | |
| Coelium Vinicianum mentio illa fatua, quam de<ri>seramus | |
| olim, et promulgatio de dictatore subito deiecit et deiectum | |
| magno clamore insecuta est. inde Hirrum cuncti <i>am non | 10 |
| faciendum flagitare. spero te celeriter et de nobis quod | |
| sperasti et de illo quod vix sperare ausus es auditurum. | |
| De re publica iam novi quicquam exspectare desieramus; | 4.1 |
| sed cum senatus habitus esset ad Apollinis a. d. XI Kal. Sext. | |
| et referretur de stipendio Cn. Pompei, mentio facta est de | |
| legione ea quam expensam tulit C. Caesari Pompeius, quo | |
| numero esset, quoad pateretur eam Pompeius esse in Gallia. | 5 |
| coactus est dicere Pompeius se legionem abducturum, sed | |
| non statim sub mentionem et convicium obtrectatorum. inde | |
| interrogatus de successione C. Caesaris; de qua, hoc est de | |
| provinciis, placitum est ut quam primum ad urbem | |
| reverteretur Cn. Pompeius, ut coram eo de successione | 10 |
| provinciarum ageretur. nam Ariminum ad exercitum | |
| Pompeius erat iturus et statim iit. puto Id. Sext. de ea re | |
| actum iri. profecto aut transigetur aliquid aut turpiter | |
| intercedetur; nam in disputando coiecit illam vocem Cn. | |
| Pompeius, omnis oportere senatui dicto audientis esse. ego | 15 |
| tamen sic nihil exspecto quo modo Paulum, consulem | |
| designatum, primum sententiam dicentem. | |
| Saepius te admoneo de syngrapha Sittiana (cupio enim | 5.1 |
| te intellegere eam rem ad me valde pertinere); item de | |
| pantheris, ut Cibyratas accersas curesque ut mi vehantur; | |
| praeterea (nuntiatum nobis et pro certo iam habetur regem | |
| Alexandrinum mortuum) quid mihi suadeas, quo modo reg- | 5 |
| num illud se habeat, quis procuret, diligenter mihi perscribas. | |
| Kal. Sext. |