| in. Oct. 51 | |
| CAELIUS CICERONI S. | |
| Etsi de re publica quae tibi scribam habeo, tamen nihil quod | 8.8.1.1 |
| magis gavisurum te putem habeo quam hoc: scito C. | |
| Sempronium Rufum, mel ac delicias tuas, calumniam | |
| maximo plausu tulisse. <qua> quaeris in causa. M. Tuccium, | |
| accusatorem suum, post ludos Romanos reum lege Plotia | 5 |
| de vi fecit hoc consilio, quod videbat, si extraordinarius reus | |
| nemo accessisset, sibi hoc anno causam esse dicendam; | |
| dubium porro illi non erat quid futurum esset. nemini hoc | |
| deferre munusculum maluit quam suo accusatori. itaque sine | |
| ullo subscriptore descendit et Tuccium reum fecit. at ego, | 10 |
| simul atque audivi, invocatus ad subsellia rei occurro; surgo, | |
| neque verbum de re facio, totum Sempronium usque eo | |
| perago ut Vestorium quoque interponam et illam fabulam | |
| narrem, quem ad modum tibi pro beneficio dederit †si quod | |
| iniuriis suis esset ut Vestorius teneret†. | 15 |
| Haec quoque magna nunc contentio forum tenet: M. | 2.1 |
| Servilius postquam, ut coeperat, omnibus in rebus turbarat | |
| nec quod [non] venderet cuiquam reliquerat maximaque | |
| nobis traditus erat invidia, neque Laterensis praetor postu- | |
| lante Pausania nobis patronis 'quo ea pecunia pervenisset' | 5 |
| recipere voluit, Q. Pilius, necessarius Attici nostri, repetundis | |
| eum postulavit. magna ilico fama surrexit et de damnatione | |
| ferventer loqui est coeptum. quo vento proicitur Appius | |
| minor ut indicet [de] pecuniam ex bonis patris pervenisse ad | |
| Servilium praevaricationisque causa diceret depositum | 10 |
| HS <³⁰XXX>³⁰. admiraris amentiam; immo, si actionem stultissi- | |
| masque de se, nefarias de patre confessiones audisses. | |
| Mittit in consilium eosdem illos qui litis aestimarant | 3.1 |
| iudices. cum aequo numero sententiae fuissent, Laterensis | |
| leges ignorans pronuntiavit quid singuli ordines iudicassent | |
| et ad extremum, ut solent, 'non redigam.' postquam | |
| discessit et pro absoluto Servilius haberi coeptus legisque | 5 |
| unum et centesimum caput legit, in quo ita erat: 'quod | |
| eorum iudicum maior pars iudicarit id ius ratumque esto,' | |
| in tabulas absolutum non rettulit, ordinum iudicia per- | |
| scripsit; postulante rursus Appio cum L. Lollio †transegisset† | |
| relaturum dixit. sic nunc neque absolutus neque damnatus | 10 |
| Servilius de repetundis saucius Pilio tradetur. nam de | |
| divinatione Appius, cum calumniam iurasset, contendere | |
| ausus non est Pilioque cessit et ipse de pecuniis repetundis | |
| a Serviliis est postulatus et praeterea de vi reus a quodam suo | |
| emissario, †stetio†, factus. recte hoc par habet. | 15 |
| Quod ad rem publicam pertinet, omnino multis diebus | 4.1 |
| exspectatione Galliarum actum nihil est; aliquando tamen, | |
| saepe re dilata et graviter acta et plane perspecta Cn. Pompei | |
| voluntate in eam partem ut eum decedere post Kal. Mart. | |
| placeret, senatus consultum quod tibi misi factum est | 5 |
| auctoritatesque perscriptae. | |
| Senatus consultum, auctorita<te>s: | 5.1 |
| 'Prid. Kal. Oct. in aede Apollinis scrib. adfuerunt | |
| L. Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus, Q. Cae<ci>lius Q. f. | |
| Fab. Metellus Pius Scipio, L. Vil<l>ius L. f. Pom. Annalis, | |
| C. Septimius T. f. Quir., C. Luci<li>us C. f. Pup. Hirrus, | 5 |
| C. Scribonius C. f. Pom. Curio, L. Ateius L. f. An. Capito, | |
| M. Eppius M. f. Ter. [sal.]' | |
| 'Quod M. Marcellus cos. v. f. de provinciis consularibus, | |
| d. e. r. i. c., uti L. Paulus C. Marcellus cos., cum magis- | |
| tratum inissent, [a. d.] ex [X] Kal. Mart. quae in suo magis- | 10 |
| tratu futurae essent, de consularibus provinciis ad senatum | |
| referrent, neve quid prius ex Kal. Mart. ad senatum referrent | |
| neve quid coniunctim [de ea re referrentur a consiliis], | |
| utique eius rei causa per dies comitialis senatum haberent | |
| senatusque cons. facere<n>t et, cum de ea re ad senatum | 15 |
| referrent, ut a consiliis, qui eorum in CCC iudicibus essent, | |
| s. f. s. adducere liceret; si quid d. e. r. ad populum pl. ve lato | |
| opus esset, uti Ser. Sulpicius M. Marcellus cos., pr., tr. q. pl., | |
| quibus eorum videretur, ad populum pl. ve ferrent; quod | |
| <si> ii non tulissent, uti quicumque deinceps essent ad | 20 |
| populum pl. ve ferrent. c.' | |
| 'Prid. Kal. Oct. in aede Apollinis scrib. adfuerunt | 6.1 |
| L. Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus, Q. <Caecilius> Q. f. | |
| <Fab.> Metellus Pius Scipio, L. Villius L. f. Pom. Annalis, | |
| C. Septimius T. f. Quir., <C. Lucilius C. f. Pup. Hirrus,> | |
| C. Scribonius C. f. Pom. Curio, L. Ateius L. f. An. Capito, | 5 |
| M. Eppius M. f. Ter.' | |
| 'Quod M. Marcellus cos. v. f. de provinciis, d. e. r. i. c., | |
| senatum existimare neminem eorum qui potestatem habent | |
| intercedendi impediendi moram adferre oportere quo minus | |
| de re publica p. q. <t.> ad senatum referri senatique c. fieri | 10 |
| possit; qui impedierit prohibuerit, eum senatum existimare | |
| contra rem publicam fecisse. si quis huic s. c. intercesserit, | |
| senatui placere auctoritatem perscribi et de ea re ad senatum | |
| p. q. <t.> referri.' | |
| 'Huic s. c. intercessit C. Coelius, L. Vinicius, P. Cornelius, | 15 |
| C. Vibius Pansa <tr. pl.>.' | |
| 'Item senatui placere de militibus qui in exercitu C. | 7.1 |
| Caesaris sunt, qui eorum stipendia emerita aut causas quibus | |
| de causis missi fieri debeant habeant, ad hunc ordinem | |
| referri, ut eorum ratio habeatur causaeque cognoscantur. si | |
| quis huic s. c. intercessisset, senatui placere auctoritatem | 5 |
| perscribi et de ea re p. <q. t.> ad hunc ordinem referri.' | |
| 'Huic s. c. intercessit <C.> Coelius, C. Pansa tr. pl.' | |
| 'Itemque senatui placere in Ciliciam provinciam in VIII | 8.1 |
| reliquas provincias quas praetorii pro praetore obtinerent eos | |
| qui praetores fuerunt neque in provincia cum imperio | |
| fuerunt, quos eorum ex s. c. cum imperio in provincias pro | |
| praetore mitti oporteret, eos sortito in provincias mitti | 5 |
| [placere]; si ex eo numero quos <ex> s. c. in provincias ire | |
| oporteret ad numerum non essent qui in eas provincias | |
| proficiscerentur, tum, uti quodque collegium primum | |
| praetorum fuisset neque in provincias profecti essent, ita | |
| sorte in provincias proficiscerentur; si ii ad numerum non | 10 |
| essent, tum deinceps proximi cuiusque collegi qui praetores | |
| fuissent neque in provincias profecti essent in sortem | |
| coicerentur quoad is numerus effectus esset quem ad | |
| numerum in provincias mitti oporteret. si quis huic s. c. | |
| intercessisset, auctoritas perscriberetur.' | 15 |
| 'Huic s. c. intercessit C. Coelius, C. Pansa tr. pl.' | |
| Illa praeterea Cn. Pompei sunt animadversa quae maxime | 9.1 |
| confidentiam attulerunt hominibus, ut diceret se ante Kal. | |
| Mart. non posse sine iniuria de provinciis Caesaris statuere, | |
| post Kal. Mart. se non dubitaturum. cum interrogaretur | |
| <quid> si qui tum intercederent, dixit hoc nihil interesse | 5 |
| utrum C. Caesar senatui dicto audiens futurus non esset an | |
| pararet qui senatum decernere non pateretur. 'quid si' | |
| inquit alius 'et consul esse et exercitum habere volet?' at ille | |
| quam clementer: 'quid si filius meus fustem mihi impingere | |
| volet?' his vocibus ut existimarent homines Pompeio cum | 10 |
| Caesare esse negotium effecit. itaque iam, ut video, alteram | |
| utram ad condicionem descendere vult Caesar, ut aut | |
| maneat neque hoc anno sua ratio habeatur aut, si designari | |
| poterit, decedat. Curio se contra eum totum parat. quid | 10.1 |
| adsequi possit nescio; illud video, bene sentientem, etsi nihil | |
| effecerit, cadere non posse. | |
| Me tractat liberaliter Curio et mihi suo munere negotium | |
| imposuit. nam si mihi non dedisset eas quae ad ludos ei | 5 |
| advectae erant Africanae, potuit supersederi; nunc, quoniam | |
| dare necesse est, velim tibi curae sit, quod a te semper petii, | |
| ut aliquid istinc bestiarum habeamus, Sittianamque syn- | |
| grapham tibi commendo. libertum Philonem istoc misi et | |
| Diogenem Graecum, quibus mandata et litteras ad te dedi. | 10 |
| eos tibi et rem de qua misi velim curae habeas. nam quam | |
| vehementer ad me pertineat in iis quas tibi illi reddent | |
| litteris perscripsi. |