| iv Non. Sept. 51 | |
| CAELIUS CICERONI S. | |
| 'Sic tu' inquis 'Hirrum tractasti?' immo, si scias quam | 8.9.1.1 |
| facile, quam ne contentionis quidem minimae fuerit, pudeat | |
| te ausum illum umquam esse incedere tamquam tuum | |
| competitorem. post repulsam vero risus facit; civem bonum | |
| ludit et contra Caesarem sententias dicit, exspectationem | 5 |
| corripit, <consules> [curionem] prorsus [curionem] non | |
| mediocriter obiurgat, <tot>us <h>ac repulsa se mutavit. | |
| praeterea, qui numquam in foro apparuerit, non multum in | |
| iudiciis versatus sit, agit causas liberalis, sed raro post | |
| meridiem. | 10 |
| De provinciis quod tibi scripseram Id. Sext. actum iri, | 2.1 |
| interpellat iudicium Marcelli, consulis designati. in Kal. | |
| <res> reiecta est. ne frequentiam quidem efficere potuerant. | |
| has litteras a. d. IIII Non. Sept. dedi, cum ad eam diem ne | |
| profligatum quidem quicquam erat. ut video, causa haec | 5 |
| integra in proximum annum transferetur et, quantum | |
| divino, relinquendum tibi erit qui provinciam obtineat. nam | |
| non expeditur successio, quoniam Galliae, quae habent | |
| intercessorem, in eandem condicionem quam ceterae pro- | |
| vinciae vocantur. hoc mihi non est dubium; quo tibi magis | 10 |
| scripsi ut ad hunc eventum te parares. | |
| Fere litteris omnibus tibi de pantheris scripsi. turpe tibi | 3.1 |
| erit Patiscum Curioni decem pantheras misisse, te non multis | |
| partibus pluris; quas ipsas Curio mihi et alias Africanas | |
| decem donavit, ne putes illum tantum praedia rustica dare | |
| scire. tu si modo memoria ten<u>eris et Cibyratas arcessieris | 5 |
| itemque in Pamphyliam litteras miseris (nam ibi pluris capi | |
| aiunt), quod voles efficies. hoc vehementius laboro nunc | |
| quod seorsus a collega puto mihi omnia paranda. amabo te, | |
| impera tibi hoc. curare soles libenter, ut ego maiorem partem | |
| nihil curare. in hoc negotio nulla tua nisi loquendi cura est, | 10 |
| hoc est imperandi et mandandi. nam simul atque erunt | |
| captae, qui alant eas et deportent habes eos quos ad | |
| Sittianam syngrapham misi. puto etiam, si ullam spem mihi | |
| litteris ostenderis, me isto missurum alios. | |
| M. Feridium, equitem Romanum, amici mei filium, bonum | 4.1 |
| et strenuum adulescentem, qui ad suum negotium istoc | |
| venit, tibi commendo et te rogo ut eum in tuorum numero | |
| habeas. agros quos fructuarios habe<n>t civitates vult tuo | |
| beneficio, quod tibi facile et honestum factu est, immunis | 5 |
| esse. gratos et bonos viros tibi obligaris. | |
| Nolo te putare Favonium a columnariis praeteritum; | 5.1 |
| optimus quisque eum non fecit. Pompeius tuus aperte | |
| Caesarem et provinciam tenere cum exercitu et consul<em | |
| fieri non vult>. ipse tamen hanc sententiam dixit, nullum | |
| hoc tempore senatus consultum faciendum, Scipio hanc, ut | 5 |
| Kal. Mart. de provinciis Galli<i>s neu quid coniunctim | |
| referretur. contristavit haec sententia Balbum Cornelium, et | |
| scio eum questum esse cum Scipione. Calidius in defensione | |
| sua fuit disertissimus, in accusatione satis frigidus. |