| med.(?) Apr. 50 | |
| CAELIUS CICERONI S. | |
| Non diu sed acriter nos tuae supplicationes torserunt; | 8.11.1.1 |
| incideramus enim in difficilem nodum. nam Curio, tui | |
| cupidissimus, cui omnibus rationibus comitiales eripiantur, | |
| negabat se ullo modo pati posse decerni supplicationes, ne | |
| quod furore Pauli adeptus esset boni sua culpa videretur | 5 |
| amisisse et praevaricator causae publicae existimaretur. | |
| itaque ad pactionem descendimus et confirmarunt consules | |
| se his supplicationibus in hunc annum non usuros. plane quod | |
| utrisque consulibus gratias agas est, Paulo magis certe; nam | |
| Marcellus sic respondit ei, spem in istis supplicationibus non | 10 |
| habere, Paulus se omnino in hunc annum non edicturum. | |
| Renuntiatum nobis erat Hirrum diutius dicturum. | 2.1 |
| prendimus eum; non modo non fecit sed, cum de hosti<i>s | |
| ageretur et posset rem impedire si ut numeraretur postularet, | |
| tacuit. tantum Catoni adsensus est, qui <de> te locutus | |
| honorifice non decrerat supplicationes. tertius ad hos | 5 |
| Favonius accessit. qua re pro cuiusque natura et instituto | |
| gratiae sunt agendae, his quod tantum voluntatem ostende- | |
| runt, pro sententia cum impedire possent non pugnarunt, | |
| Curioni vero quod de suarum actionum cursu tua causa | |
| deflexit. nam Furnius et Lentulus, ut debuerunt, quasi | 10 |
| eorum res esset una nobiscum circumierunt et laborarunt. | |
| Balbi quoque Corneli operam et sedulitatem laudare possum; | |
| nam cum Curione vehementer locutus est et eum, si aliter | |
| fecisset, iniuriam Caesari facturum, dixit, tum eius fidem in | |
| suspicionem adduxit. decrerant quidem [qui] neque transigi | 15 |
| volebant Domitii, Scipiones. quibus hac re ad intercessionem | |
| evocandam interpellantibus venustissime Curio respondit se | |
| eo libentius non intercedere quod quosdam qui decernerent | |
| videret confici nolle. | |
| Quod ad rem publicam attinet, in unam causam omnis | 3.1 |
| contentio coniecta est, de provinciis; in quam, <ut> adhuc | |
| est, incubuisse cum senatu Pompeius videtur, ut Caesar Id. | |
| Nov. decedat. Curio omnia potius subire constituit quam id | |
| pati; ceteras suas abiecit actiones. nostri porro, quos tu bene | 5 |
| nosti, ad extremum certamen rem deducere non aude<b>ant. | |
| scaena rei totius haec: Pompeius, tamquam Caesarem non | |
| impugnet sed quod illi aequum putet constituat, ait Curionem | |
| quaerere discordias; valde autem non vult et plane timet | |
| Caesarem consulem designatum prius quam exercitum et | 10 |
| provinciam tradiderit. accipitur satis male a Curione et totus | |
| eius tertius consul<atus> exagitatur. hoc tibi dico: si omnibus | |
| rebus prement Curionem, Caesar defendet intercessorem; si, | |
| quod videntur, reformidarint, Caesar quoad volet manebit. | |
| Quam quisque sententiam dixerit in commentario est | 4.1 |
| rerum urbanarum; ex quo tu quae digna sunt selige, multa | |
| transi, in primis ludorum explosiones et funerum <numerum> | |
| et ineptiarum ceterarum. plura habet utilia. denique malo | |
| in hanc partem errare ut quae non desideres audias quam | 5 |
| quicquam quod opus est praetermittatur. | |
| Tibi curae fuisse de Sittiano negotio gaudeo. sed quoniam | |
| suspicaris minus certa fide eos <esse quos> tibi misi, tamquam | |
| procurator sic agas rogo. |