ix Kal. Iun. 43 Eporediae
D. BRUTUS S. D. M. CICERONI
Quod pro me non facio, id pro te facere amor meus in te 11.20.1.1
tuaque officia cogunt, ut timeam. saepe enim mihi cum esset
dictum neque a me contemptum, novissime Labeo Segulius,
homo sui simillimus, narrat mihi apud Caesarem se fuisse
multumque sermonem de te habitum esse; ipsum Caesarem 5
nihil sane de te questum nisi dictum, quod diceret te dixisse
laudandum adulescentem, ornandum, tollendum; se non
esse commissurum ut tolli possit. hoc ego Labeonem credo
illi rettulisse aut finxisse dictum, non ab adulescente pro-
latum. veteranos vero pessime loqui volebat Labeo me 10
credere et tibi ab iis instare periculum, maximeque indignari
quod in decem viris neque Caesar neque ego habiti essemus
atque omnia ad vestrum arbitrium essent collata.
  Haec cum audissem et iam in itinere essem, committendum 2.1
nondum putavi prius ut Alpis transgrederer quam quid istic
ageretur scirem. nam de tuo periculo, crede mihi iactatione
verborum et denuntiatione periculi sperare eos te perti-
mefacto, adulescente impulso, posse magna consequi praemia, 5
et totam istam cantilenam ex hoc pendere ut quam plurimum
lucri faciant. neque tamen non te cautum esse volo et insidias
vitantem. nihil enim tua mihi vita potest esse iucundius
neque carius. illud vide, ne timendo magis timere cogare, et 3.1
<tamen,> quibus rebus potest occurri veteranis, occurras:
primum quod desiderant de decem viris facias, deinde de
praemiis, si tibi videtur, agros eorum militum qui cum
Antonio veterani fuerunt iis dandos censeas ab utrisque 5
nobis. de nummis lente ac ratione habita pecuniae; senatum
de ea re constituturum. quattuor legionibus iis quibus agros
dandos censuistis video facultatem fore ex agris †silani†
et agro Campano. aequaliter aut sorte agros legionibus
adsignari puto oportere. 10
  Haec me tibi scribere non prudentia mea hortatur sed 4.1
amor in te et cupiditas oti, quod sine te consistere <non>
potest. ego, nisi valde necesse fuerit, ex Italia non excedam.
legiones armo, paro. spero me non pessimum exercitum
habiturum ad omnis casus et impetus hominum. de exercitu 5
quem Pansa habuit legionem mihi Caesar non remittit.
  Ad has litteras statim mihi rescribe tuorumque aliquem
mitte, si quid reconditum magis erit meque scire opus esse
putaris.
 VIII<I> Kal. Iun. Eporedia. 10