| a. d. viii Id. Oct. 51 in castris in agro Mopsuhestiae | |
| CICERO S. D. APPIO PULCHRO | |
| Etsi, quantum ex tuis litteris intellegere potui, videbam te | 3.8.1.1 |
| hanc epistulam cum ad urbem esses esse lecturum refrigerato | |
| iam levissimo sermone hominum provincialium, tamen, | |
| cum tu tam multis verbis ad me de improborum oratione | |
| scripsisses, faciendum mihi putavi ut tuis litteris brevi | 5 |
| responderem. | |
| Sed prima duo capita epistulae tuae tacita mihi quodam | 2.1 |
| modo relinquenda sunt. nihil enim habent quod definitum | |
| sit aut certum, nisi me vultu et taciturnitate significasse tibi | |
| non esse amicum, idque pro tribunali cum aliquid ageretur | |
| et non nullis in conviviis intellegi potuisse. hoc totum nihil | 5 |
| esse possum intellegere, sed, cum sit nihil, ne quid dicatur | |
| quidem intellego. illud quidem scio, meos multos et illustris | |
| et ex superiore et ex aequo loco sermones habitos cum tua | |
| summa laude et cum magna [sollicitudine] significatione | |
| nostrae familiaritatis ad te vere potuisse deferri. | 10 |
| Nam quod ad legatos attinet, quid a me fieri potuit aut | |
| elegantius aut iustius quam ut sumptus egentissimarum | |
| civitatum minuerem sine ulla imminutione dignitatis tuae, | |
| praesertim ipsis civitatibus postulantibus? nam mihi totum | |
| genus legationum tuo nomine proficiscentium notum non | 15 |
| erat. Apameae cum essem, multarum civitatum principes ad | |
| me detulerunt sumptus decerni legatis nimis magnos, cum | |
| solvendo civitates non essent. hic ego multa simul cogitavi. | 3.1 |
| primum te, hominem non solum sapientem verum etiam, ut | |
| nunc loquimur, urbanum, non arbitrabar genere isto lega- | |
| tionum delectari, idque me arbitror Synnadis pro tribunali | |
| multis verbis disputavisse: primum Ap. Claudium senatui | 5 |
| populoque Romano non Midaensium testimonio (in ea | |
| enim civitate mentio facta est) sed sua sponte esse laudatum; | |
| deinde me i[s]ta vidisse accidere multis ut eorum causa | |
| legationes Romam venirent, sed iis legationibus non memi- | |
| nisse ullum tempus laudandi aut locum dari; studia mihi | 10 |
| eorum placere, quod in te bene merito grati essent, consilium | |
| totum videri minime necessarium; si autem vellent declarare | |
| in eo officium suum, laudaturum me si qui suo sumptu | |
| functus esset officio, concessurum si legitimo, non permis- | |
| surum si infinito. | 15 |
| Quid enim reprehendi potest? nisi quod addis visum esse | |
| quibusdam edictum meum quasi consulto ad istas legationes | |
| impediendas esse accommodatum. iam non tantum mihi | |
| videntur iniuriam facere ii qui haec disputant quam si | |
| cuius aures ad hanc disputationem patent. Romae composui | 4.1 |
| edictum; nihil addidi nisi quod publicani me rogarunt, cum | |
| Samum ad me venissent, ut de tuo edicto totidem verbis | |
| transferrem in meum. diligentissime scriptum caput est quod | |
| pertinet ad minuendos sumptus civitatum. quo in capite sunt | 5 |
| quaedam nova, salutaria civitatibus, quibus ego magno | |
| opere delector; hoc vero ex quo suspicio nata est me exquisisse | |
| aliquid in quo te offenderem tralaticium est. neque enim | |
| eram tam desipiens ut privatae rei causa legari putarem qui | |
| et tibi non privato et pro re non privata sua sed publica, non | 10 |
| in privato sed in publico orbis terrae consilio, id est in senatu, | |
| ut gratias agerent mittebantur; neque, cum edixi ne quis | |
| iniussu meo proficisceretur, exclusi eos qui me in castra et qui | |
| trans Taurum persequi non possent—nam id est maxime in | |
| tuis litteris irridendum. quid enim erat quod me per- | 15 |
| sequerentur in castra Taurumve transirent, cum ego Laodicea | |
| usque ad Iconium iter ita fecerim ut me omnium illarum dioe- | |
| cesium quae cis Taurum sunt omniumque earum civitatum | |
| magistratus legationesque convenirent? nisi forte postea | 5.1 |
| coeperunt legare quam ego Taurum transgressus sum; quod | |
| certe non ita est. cum enim Laodiceae, cum Apameae, cum | |
| Synnadis, cum Philomelii, cum Iconii essem, quibus in | |
| oppidis omnibus commoratus sum, omnes iam istius generis | 5 |
| legationes erant constitutae. atque hoc tamen te scire volo, | |
| me de isto sumptu legationum aut minuendo aut remittendo | |
| decrevisse nil nisi quod principes civitatum a me postulassent, | |
| ne in venditionem tributorum et illam acerbissimam | |
| exactionem, quam tu non ignoras, capitum atque ostiorum | 10 |
| inducerentur sumptus minime necessarii. ego autem, cum | |
| hoc suscepissem non solum iustitia sed etiam misericordia | |
| adductus ut levarem miseriis perditas civitates et perditas | |
| maxime per magistratus suos, non potui in illo sumptu non | |
| necessario neglegens esse. | 15 |
| Tu, <si> istius modi sermones ad te delati de me sunt, non | |
| debuisti credere; si autem hoc genere delectaris, ut quae tibi | |
| in mentem veniant aliis attribuas, genus sermonis inducis in | |
| amicitiam minime liberale. ego, si in provincia de tua fama | |
| detrahere umquam cogitassem, non generum tuum * * * | 20 |
| libertum Brundisii neque ad praefectum fabrum Corcyrae | |
| quem in locum me venire velles rettulissem. qua re potes | |
| doctissimis hominibus auctoribus, quorum sunt de amicitia | |
| gerenda praeclarissime scripti libri, genus hoc totum orationis | |
| tollere, 'disputabant, ego contra disserebam; dicebant, ego | 25 |
| negabam.' | |
| An mihi de te nihil esse dictum umquam putas? ne hoc | 6.1 |
| quidem, quod cum me Laodiceam venire voluisses, Taurum | |
| ipse transisti? quod isdem diebus meus conventus erat | |
| Apameae, Synnade, Philomelii, tuus Tarsi? non dicam plura, | |
| ne in quo te obiurgem id ipsum videar imitari; illud dicam | 5 |
| ut sentio: si ista quae alios loqui dicis ipse sentis, tua summa | |
| culpa est; sin autem alii tecum haec loquuntur, tua tamen, | |
| quod audis, culpa non nulla est. mea ratio in tota amicitia | |
| nostra constans et gravis reperietur. quod si qui me astuti- | |
| orem fingit, quid potest esse callidius quam, cum te absentem | 10 |
| semper defenderim, cum praesertim mihi usu venturum non | |
| arbitrarer ut ego quoque a te absens defendendus essem, | |
| nunc committere ut tu iure optimo me absentem deserere | |
| posses? | |
| Unum genus excipio sermonis in quo persaepe aliquid | 7.1 |
| dicitur quod te putem nolle dici, si aut legatorum tuorum | |
| cuipiam aut praefectorum aut tribunorum militum male | |
| dicitur; quod tamen ipsum non mehercule adhuc accidit me | |
| audiente ut aut gravius diceretur aut in pluris quam mecum | 5 |
| Corcyrae Clodius est locutus, cum in eo genere maxime | |
| quereretur te aliorum improbitate minus felicem fuisse. hos | |
| ego sermones, quod et multi sunt et tuam existimationem, ut | |
| ego sentio, non offendunt, lacessivi numquam, sed non valde | |
| repressi. | 10 |
| Si quis est qui neminem bona fide in gratiam putet redire | |
| posse, non nostram is perfidiam coarguit sed indicat suam, | |
| simulque non de me is peius quam de te existimat; sin autem | |
| quem mea instituta in provincia non delectant et quadam | |
| dissimilitudine institutorum meorum ac tuorum laedi se | 15 |
| putat, cum uterque nostrum recte fecerit sed non idem | |
| uterque secutus sit, hunc ego amicum habere non curo. | |
| liberalitas tua ut hominis nobilissimi latius in provincia | 8.1 |
| patuit. nostra si angustior (etsi de tua prolixa beneficaque | |
| natura limavit aliquid posterior annus propter quandam | |
| tristitiam temporum), non debent mirari homines, cum et | |
| natura semper ad largiendum ex alieno fuerim restrictior et | 5 |
| temporibus, quibus alii moventur, isdem ego movear, | |
| 'me<d> esse acerbum sibi ut<i> sim dulcis mihi.' | |
| De rebus urbanis quod me certiorem fecisti, cum per se | 9.1 |
| mihi gratum fuit, tum quod significasti tibi omnia mea | |
| mandata curae fore. in quibus unum illud te praecipue rogo, | |
| ut cures ne quid mihi ad hoc negoti aut oneris accedat aut | |
| temporis, Hortensiumque, nostrum collegam et familiarem, | 5 |
| roges ut, si umquam mea causa quicquam aut sensit aut | |
| fecit, de hac quoque sententia bima decedat, qua mihi nihil | |
| potest esse inimicius. | |
| De nostris rebus quod scire vis, Tarso Non. Oct. Amanum | 10.1 |
| versus profecti sumus. haec scripsi postridie eius diei, cum | |
| castra haberem in agro Mo<p>s<u>hestiae. si quid egero, | |
| scribam ad te neque domum umquam ad me litteras mittam | |
| quin adiungam eas quas tibi reddi velim. de Parthis quod | 5 |
| quaeris, fuisse nullos puto. Arabes qui fuerunt admixto | |
| Parthico ornatu dicuntur omnes revertisse. hostem esse in | |
| Syria negant ullum. | |
| Tu velim ad me quam saepissime et de tuis rebus scribas | |
| et de meis et de omni rei publicae statu. de quo sum sollicitus | 10 |
| eo magis quod ex tuis litteris cognovi Pompeium nostrum in | |
| Hispaniam iturum. |