c. viii Kal. Ian. 62 Romae
M. CICERO S. D. C. ANTONIO M. F. IMP.
Etsi statueram nullas ad te litteras mittere nisi commenda- 5.5.1.1
ticias (non quo eas intellegerem satis apud te valere sed ne
iis qui me rogarent aliquid de nostra coniunctione immi-
nutum esse ostenderem), tamen, cum T. Pomponius, homo
omnium meorum in te studiorum et officiorum maxime 5
conscius, tui cupidus, nostri amantissimus, ad te proficisce-
retur, aliquid mihi scribendum putavi, praesertim cum aliter
ipsi Pomponio satis facere non possem.
  Ego si abs te summa officia desiderem, mirum nemini 2.1
videri debeat. omnia enim a me in te profecta sunt quae ad
tuum commodum, quae ad honorem, quae ad dignitatem
pertinerent. pro his rebus nullam mihi abs te relatam esse
gratiam tu es optimus testis, contra etiam esse aliquid abs te 5
profectum ex multis audivi; nam comperisse me non audeo
dicere, ne forte id ipsum verbum ponam quod abs te aiunt
falso in me solere conferri. sed ea quae ad me delata sunt
malo te ex Pomponio, cui non minus molesta fuerunt, quam
ex meis litteris cognoscere. meus in te animus quam 10
singulari officio fuerit, et senatus et populus Romanus testis
est; tu quam gratus erga me fueris ipse existimare potes,
quantum mihi debeas ceteri existiment.
  Ego quae tua causa antea feci, voluntate sum adductus 3.1
posteaque constantia; sed reliqua, mihi crede, multo maius
meum studium maioremque gravitatem et laborem deside-
rant. quae ego si non profundere ac perdere videbor, omnibus
meis viribus sustinebo; sin autem ingrata esse sentiam, non 5
committam ut tibi ipsi insanire videar. ea quae sint et cuius
modi poteris ex Pomponio cognoscere. atque ipsum tibi
Pomponium ita commendo ut, quamquam ipsius causa
confido te facturum esse omnia, tamen abs te hoc petam ut,
si quid in te residet amoris erga me, id omne in Pomponi 10
negotio ostendas. hoc mihi nihil gratius facere potes.