Apr. 62
M. TULLIUS M. F. CICERO S. D. CN. POMPEIO CN. F.
MAGNO IMPERATORI
S. t. e. q. v. b. e. <v.> 5.7.1.1
  Ex litteris tuis quas publice misisti cepi una cum omnibus
incredibilem voluptatem; tantam enim spem oti ostendisti
qua<nta>m ego semper omnibus te uno fretus pollicebar. sed
hoc scito, tuos veteres hostis, novos amicos, vehementer 5
litteris perculsos atque ex magna spe deturbatos iacere.
  Ad me autem litteras quas misisti, quamquam exiguam 2.1
significationem tuae erga me voluntatis habebant, tamen
mihi scito iucundas fuisse. nulla enim re tam laetari soleo
quam meorum officiorum conscientia; quibus si quando non
mutue respondetur, apud me plus offici residere facillime 5
patior. illud non dubito, quin, si te mea summa erga te
studia parum mihi adiunxerint, res publica nos inter nos
conciliatura coniuncturaque sit.
  Ac ne ignores quid ego in tuis litteris desiderarim, scribam 3.1
aperte, sicut et mea natura et nostra amicitia postulat. res
eas gessi quarum aliquam in tuis litteris et nostrae neces-
situdinis et rei publicae causa gratulationem exspectavi;
quam ego abs te praetermissam esse arbitror quod verer<er>e 5
ne cuius animum offenderes. sed scito ea quae nos pro salute
patriae gessimus orbis terrae iudicio ac testimonio com-
probari; quae, cum veneris, tanto consilio tantaque animi
magnitudine a me gesta esse cognosces ut tibi multo maiori
quam Africanus fuit [a] me non multo minore<m> quam 10
Laelium facile et in re publica et in amicitia adiunctum esse
patiare.