vi Kal. Dec. 50(?) (§1) Brundisi
|
|
CICERO ATTICO SAL.
|
|
Brundisium venimus vii Kal. Dec. usi tua felicitate navigandi;
|
7.2.1.1
|
ita belle nobis 'flavit ab Epiro lenissimus Onchesmites' (hunc
|
|
σπονδειάζοντα si cui voles τῶν νεωτέρων pro tuo vendito).
|
|
Valetudo tua me valde conturbat; significant enim tuae lit-
|
2.1
|
terae te prorsus laborare. ego autem, cum sciam quam sis fortis,
|
|
vehementius esse quiddam suspicor quod te cogat cedere et
|
|
prope modum infringat. etsi alteram quartanam Pamphilus
|
|
tuus mihi dixit decessisse et alteram leviorem accedere.
|
5
|
Terentia vero, quae quidem eodem tempore ad portam
|
|
Brundisinam venit quo ego in portum mihique obvia in foro
|
|
fuit, L. Pontium sibi in Trebulano dixisse narrabat etiam eam
|
|
decessisse; quod si ita est, quod maxime mehercule opto,
|
|
<gaudeo,> idque spero tua prudentia et temperantia te con-
|
10
|
secutum.
|
|
Venio ad epistulas tuas; quas ego sescentas uno tempore
|
3.1
|
accepi, aliam alia iucundiorem, quae quidem erant tua manu;
|
|
nam Alexidis manum amabam quod tam prope accedebat ad
|
|
similitudinem tuae, [litterae manum] non amabam quod
|
|
indicabat te non valere. cuius quoniam mentio facta est,
|
5
|
Tironem Patris aegrum reliqui, adulescentem <doctum et
|
|
diligentem>, ut nosti, et adde, si quid vis, probum; nihil vidi
|
|
melius. itaque careo aegre et, quamquam videbatur se non
|
|
graviter habere, tamen sum sollicitus maximamque spem habeo
|
|
in M'. Curi diligentia, de qua ad me scripsit Tiro et multi
|
10
|
nuntiarunt. Curius autem ipse sensit quam tu velles se a me
|
|
diligi, et eo sum admodum delectatus. et mehercule est quem
|
|
facile diligas; αὐτόχθων in homine urbanitas est. eius testamen-
|
|
tum deporto trium Ciceronum signis obsignatum cohortisque
|
|
praetoriae; fecit palam te ex libella, me ex terruncio. in Actio
|
15
|
Corcyrae Alexio me opipare muneratus est. Q. Ciceroni obsisti
|
|
non potuit quo minus Thyamim videret.
|
|
Filiola tua te delectari laetor et probari tibi φυσικὴν esse
|
4.1
|
τὴν <στοργὴν τὴν> πρὸς τὰ τέκνα. etenim si hoc non est, nulla
|
|
potest homini esse ad hominem naturae adiunctio; qua sublata
|
|
vitae societas tollitur. 'bene eveniat!' inquit Carneades, spurce,
|
|
sed tamen prudentius quam Lucius noster et Patron, qui, cum
|
5
|
omnia ad se referant <nec> quicquam alterius causa fieri putent
|
|
et cum ea re bonum virum esse oportere dicant ne malum
|
|
habeat, non quo<d> id natura rectum sit, non intellegunt se de
|
|
callido homine loqui, non de bono viro. sed haec, opinor, sunt
|
|
in iis libris quos tu laudando animos mihi addidisti.
|
10
|
Redeo ad rem. quo modo exspectabam epistulam quam
|
5.1
|
Philoxeno dedisses! scripseras enim in ea esse de sermone
|
|
Pompei Neapolitano. eam mihi Patron Brundisi reddidit;
|
|
Corcyrae, ut opinor, acceperat. nihil potuit esse iucundius; erat
|
|
enim de re publica, de opinione quam is vir haberet integritatis
|
5
|
meae, de benevolentia quam ostendit eo sermone quem habuit
|
|
de triumpho. sed tamen hoc iucundissimum, quod intellexi te
|
|
ad eum venisse ut eius animum erga me perspiceres; hoc mihi,
|
|
inquam, accidit iucundissimum.
|
|
De triumpho autem nulla me cupiditas umquam tenuit ante
|
6.1
|
Bibuli impudentissimas litteras quas amplissima supplicatio
|
|
consecuta est. a quo si ea gesta essent quae scripsit, gauderem
|
|
et honori faverem; nunc illum, qui pedem porta quoad hostis
|
|
cis Euphratem fuit non extulerit, honore augeri, me, in cuius
|
5
|
exercitu spem illius exercitus habuit, idem non adsequi dedecus
|
|
est nostrum—nostrum, inquam, te coniungens. itaque omnia
|
|
experiar et, ut spero, adsequar. quod si tu valeres, iam mihi
|
|
quaedam explorata essent; sed, ut spero, valebis.
|
|
De raudusculo Numeriano multum te amo. Hortensius quid
|
7.1
|
egerit aveo scire, Cato quid agat; qui quidem in me turpiter
|
|
fuit malevolus. dedit integritatis, iustitiae, clementiae, fidei
|
|
mihi testimonium, quod non quaerebam; quod postulabam
|
|
negavit. [id] itaque Caesar iis litteris quibus mihi gratulatur et
|
5
|
omnia pollicetur quo modo exsultat Catonis in me ingratissimi
|
|
iniuria! at hic idem Bibulo dierum xx. ignosce mihi: non
|
|
possum haec ferre nec feram.
|
|
Cupio ad omnis tuas epistulas, sed nihil necesse est; iam enim
|
8.1
|
te videbo. illud tamen de Chrysippo (nam de altero illo minus
|
|
sum admiratus, operario homine; sed tamen ne illo quidem
|
|
quicquam improbius)—Chrysippum vero, quem ego propter
|
|
litterularum nescio quid libenter vidi, in honore habui, disce-
|
5
|
dere a puero insciente me! mitto alia quae audio multa, mitto
|
|
furta; fugam non fero, qua mihi nihil visum est sceleratius.
|
|
itaque usurpavi vetus illud Drusi, ut ferunt, praetoris in eo qui
|
|
eadem liber non iuraret, me istos liberos non addixisse, prae-
|
|
sertim cum adesset nemo a quo recte vindicarentur. id tu, ut
|
10
|
videbitur, ita accipies; ego tibi adsentiar.
|
|
Vni tuae disertissimae epistulae non rescripsi, in qua est de
|
|
periculis rei publicae. quid rescriberem? valde eram perturbatus.
|
|
sed ut nihil magno opere metuam Parthi faciunt, qui repente
|
|
Bibulum semivivum reliquerunt.
|
15
|