x Kal. Febr. 49 in Formiano(?)
CICERO ATTICO SAL.
Quaeso, quid est hoc? aut quid agitur? mihi enim tenebrae 7.11.1.1
sunt. 'Cingulum' inquit 'nos tenemus, Anconem amisimus;
Labienus discessit a Caesare.' utrum de imperatore populi
Romani an de Hannibale loquimur? o hominem amentem
et miserum, qui ne umbram quidem umquam τοῦ καλοῦ 5
viderit! atque haec ait omnia facere se dignitatis causa. ubi
est autem dignitas nisi ubi honestas? honestum igitur habere
exercitum nullo publico consilio, occupare urbis civium quo
facilior sit aditus ad patriam, χρεῶν ἀποκοπάς, φυγάδων
καθόδους, sescenta alia scelera moliri, 'τὴν θεῶν μεγίστην ὥστ’ 10
ἔχειν τυραννίδα'? sibi habeat suam fortunam! unam mehercule
tecum apricationem in illo lucrativo tuo sole malim quam
omnia illius modi regna, vel potius mori miliens quam semel
illius modi quicquam cogitare. 'quid si tu velis?' inquis. age, 2.1
quis est cui velle non liceat? sed ego hoc ipsum velle miserius
esse duco quam in crucem tolli. una res est ea miserior, adipisci
quod ita volueris. sed haec hactenus; libenter enim in his
molestiis ἐνσχολάζω σοι. 5
  Redeamus ad nostrum. per fortunas, quale tibi consilium 3.1
Pompei videtur? hoc quaero, quid urbem reliquerit; ego enim
ἀπορῶ. tum nihil absurdius. urbem tu relinquas? ergo
idem, si Galli venirent. 'non est' inquit 'in parietibus res
publica.' at in aris et focis. 'fecit Themistocles.' fluctum 5
enim totius barbariae ferre urbs una non poterat. at idem
Pericles non fecit anno fere post quinquagesimo, cum praeter
moenia nihil teneret; nostri olim urbe reliqua capta arcem
tamen retinuerunt. 'οὕτως που τῶν πρόσθεν ἐπευθόμεθα κλέα
ἀνδρῶν'. rursus autem ex dolore municipali sermonibusque 4.1
eorum quos convenio videtur hoc consilium exitum habiturum.
mira hominum querela est (nescio istic, sed facies ut sciam)
sine magistratibus urbem esse, sine senatu. fugiens denique
Pompeius mirabiliter homines movet. quid quaeris? alia causa 5
facta est. nihil iam concedendum putant Caesari. haec tu mihi
explica qualia sint.
  Ego negotio praesum non turbulento; vult enim me 5.1
Pompeius esse quem tota haec Campania et maritima ora ha-
beat ἐπίσκοπον, ad quem dilectus et negoti summa referatur;
itaque vagus esse cogitabam. te puto iam videre quae sit
ὁρμὴ Caesaris, qui populus, qui totius negoti status. ea velim 5
scribas ad me, et quidem, quoniam mutabilia sunt, quam
saepissime; acquiesco enim et scribens ad te et legens tua.