vii Kal. Febr. 49
<CICERO ATTICO SAL.>
Iam intellexi tuum aenigma; Oppios enim de Velia succones 7.13a.1.1
dices. in eo aestuavi diu. quo aperto reliqua patebant et cum
Terentiae summa congruebant.
  L. Caesarem vidi Minturnis a. d. viii Kal. Febr. mane cum 2.1
absurdissimis mandatis, non hominem sed scopas solutas, ut
id ipsum mihi ille videatur irridendi causa fecisse, qui tantis
de rebus huic mandata dederit; nisi forte non dedit et hic
sermone aliquo adrepto pro mandatis abusus est. 5
  Labienus, vir mea sententia magnus, Teanum venit a. d. 3.1
viiii Kal. ibi Pompeium consulesque convenit. qui sermo
fuerit et quid actum sit scribam ad te cum certum sciam.
Pompeius a Teano Larinum versus profectus est a. d. viii Kal.;
eo die mansit Venafri. aliquantum animi videtur nobis 5
attulisse Labienus. sed ego nondum habeo quod ad te ex his
locis scribam; ista magis exspecto, quid illinc adferatur, quo
pacto de Labieno ferat, quid agat Domitius in Marsis, Iguvi
Thermus, P. Attius Cinguli, quae sit populi urbani voluntas,
quae tua coniectura de rebus futuris. haec velim crebro et 10
quid tibi de mulieribus nostris placeat et quid acturus ipse
sis scribas.
  Si scriberem ipse, longior epistula fuisset, sed dictavi pro-
pter lippitudinem.