iii Non. Apr. 49 (§1) in Laterio Quinti fratris
|
|
CICERO ATTICO SAL.
|
|
iii Non., cum in Laterium fratris venissem, accepi litteras et
|
10.1.1.1
|
paulum lectis respiravi, quod post has ruinas mihi non
|
|
acciderat; per enim magni aestimo tibi firmitudinem animi
|
|
nostri et factum nostrum probari. Sexto etiam nostro quod
|
|
scribis probari, ita laetor ut me quasi patris eius, cui semper
|
5
|
uni plurimum tribui, iudicio comprobari putem; qui mihi,
|
|
quod saepe soleo recordari, dixit olim Nonis illis ille Decem-
|
|
bribus, cum ego 'Sexte, quidnam ergo?',
|
|
'μὴ μάν' inquit ille 'ἀσπουδί γε καὶ ἀκλειῶς,
|
|
ἀλλὰ μέγα ῥέξας τι καὶ ἐσσομένοισι πυθέσθαι.'
|
10
|
eius igitur mihi vivit auctoritas, et simillimus eius filius eodem
|
|
est apud me pondere quo fuit ille; quem salvere velim iubeas
|
|
plurimum.
|
|
Tu tuum consilium etsi non in longinquum tempus differs
|
2.1
|
(iam enim illum emptum pacificatorem perorasse puto, iam
|
|
actum aliquid esse in consessu senatorum; <senatum> enim
|
|
non puto), tamen suspensum meum detines, sed eo minus quod
|
|
non dubito quid nobis agendum putes; qui enim Flavio
|
5
|
legionem et Siciliam dari scribas et id iam fieri, quae tu
|
|
scelera partim parari iam et cogitari, partim ex tempore
|
|
futura censes? ego vero Solonis, popularis tui (ut puto, <iam>
|
|
etiam mei), legem neglegam, qui capite sanxit si qui in seditione
|
|
non alterius utrius partis fuisset, <et> nisi si tu aliter censes, et
|
10
|
hinc abero et illim. sed alterum mihi est certius, nec praeri-
|
|
piam tamen; exspectabo tuum consilium et eas litteras, nisi
|
|
alias iam dedisti, quas scripsi ut Cephalioni dares.
|
|
Quod scribis, non quo alicunde audieris, sed te ipsum
|
3.1
|
putare me attractum iri si de pace agatur, mihi omnino non
|
|
venit in mentem quae possit actio esse de pace, cum illi certis-
|
|
simum sit, si possit, exspoliare exercitu et provincia Pom-
|
|
peium; nisi forte iste nummarius ei potest persuadere ut,
|
5
|
dum oratores eant et redeant, quiescat. nihil video quod
|
|
sperem aut quod iam putem fieri posse. sed tamen hominis
|
|
hoc ipsum probi est? est magnum et τῶν πολιτικωτάτων
|
|
σκεμμάτων, veniendumne sit in consilium tyranni si is ali-
|
|
qua de re bona deliberaturus sit. qua re si quid eius modi
|
10
|
evenerit ut arcessamur (quod equidem non puto; quid enim
|
|
essem de pace dicturus dixi, ipse valde repudiavit), sed tamen
|
|
si quid acciderit, quid censeas mihi faciendum utique scribito.
|
|
nihil enim mihi adhuc accidit quod maioris consili esset.
|
|
Trebati, boni viri et civis, verbis te gaudeo delectatum,
|
15
|
tuaque ista crebra ἐκφώνησις 'ὑπέρευ' me sola adhuc delecta-
|
|
vit. litteras tuas vehementer exspecto; quas quidem credo iam
|
|
datas esse.
|
|