vii Id. Quint. 45(?)
<CICERO ATTICO SAL.>
De Varrone loquebamur: lupus in fabula. venit enim ad me et 13.33a.1.1
quidem id temporis ut retinendus esset. sed ego ita egi ut non
scinderem paenulam. memini enim tuum 'et multi erant
nosque imparati'. quid refert? paulo post C. Capito cum
T. Carrinate. horum ego vix attigi paenulam. tamen re- 5
manserunt ceciditque belle. sed casu sermo a Capitone de urbe
augenda, a ponte Mulvio Tiberim perduci secundum montis
Vaticanos, campum Martium coaedificari, illum autem cam-
pum Vaticanum fieri quasi Martium campum. 'quid ais?'
inquam; 'at ego ad tabulam ut, si recte possem, Scapulanos 10
hortos'. 'cave facias' inquit; 'nam ista lex perferetur; vult
enim Caesar'. audire me facile passus sum, fieri autem moleste
fero. sed tu quid ais? quamquam quid quaero? nosti dili-
gentiam Capitonis in rebus novis perquirendis. non concedit
Camillo. facies me igitur certiorem de Idibus. ista enim me res 15
adducebat. eo adiunxeram ceteras, quas consequi tamen biduo
aut triduo post facile potero. te tamen in via confici minime
volo; quin etiam Dionysio ignosco. de Bruto quod scribis, feci 2.1
ut ei liberum esset, quod ad me attineret. scripsi enim ad eum
heri, Idibus iam eius opera mihi nihil opus esse.