| vi Non. Quint. 44 (§5) in Arpinati | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| De Quinti negotio video <a> te omnia facta. ille tamen dolet, | 15.26.1.1 |
| dubitans utrum morem gerat Leptae an fidem infirmet filio. | |
| inaudivi L. Pisonem velle exire legatum ψευδεγγράφῳ senatus | |
| consulto. velim scire quid sit. tabellarius ille quem tibi dixeram | |
| me ad Brutum esse missurum in Anagninum ad me venit ea | 5 |
| nocte quae proxima ante Kalendas fuit litterasque ad me attulit; | |
| in quibus unum alienum summa sua prudentia, idem illud, ut | |
| spectem ludos suos. rescripsi scilicet primum me iam pro- | |
| fectum, ut <non> integrum sit; dein<d>e ἀτοπώτατον esse me, | |
| qui Romam omnino post haec arma non accesserim neque id | 10 |
| tam periculi mei causa fecerim quam dignitatis, subito ad ludos | |
| venire. tali enim tempore ludos facere illi honestum est cui | |
| necesse est, spectare mihi ut non est necesse sic [neminem] ne | |
| honestum quidem est. equidem illos celebrari et esse quam | |
| gratissimos mirabiliter cupio idque ita futurum esse confido et | 15 |
| tecum ago ut iam ab ipsa commissione ad me quem ad modum | |
| accipiantur hi ludi, deinde omnia reliquorum ludorum in dies | |
| singulos persequare. sed de ludis hactenus. | |
| Reliqua pars epistulae est illa quidem in utramque partem, | 2.1 |
| sed tamen non nullos interdum iacit igniculos virilis. quod | |
| quale tibi videretur ut posses interpretari, misi ad te exemplum | |
| epistulae; quamquam mihi tabellarius noster dixerat tibi | |
| quoque se attulisse litteras a Bruto easque ad te e Tusculano esse | 5 |
| delatas. | |
| Ego itinera sic composueram ut Non. Quint. Puteolis essem; | 3.1 |
| valde enim festino, ita tamen ut quantum homo possit quam | |
| cautissime navigem. | |
| M. Aelium cura liberabis: me paucos specus in extremo | 4.1 |
| fundo et eos quidem subterraneos servitutis putasse aliquid | |
| habituros; id me iam [iam] nolle neque mihi <quic>quam esse | |
| tanti. sed ut mihi dicebas, quam lenissime, potius ut cura | |
| liberetur quam ut me suscensere aliquid suspicetur. item de illo | 5 |
| Tulliano capite libere cum Cascellio loquere. parva res est, sed | |
| tu bene attendisti; nimis callide agebatur. ego autem si mihi | |
| imposuisset aliquid, quod paene fecit nisi tua malitia adfuisset, | |
| animo iniquo tulissem. itaque, ut ut erit, rem impediri malo. | |
| octavam partem †tuli luminarum† aedium ad Streniae | 10 |
| memineris cum Caerelliam videris mancipio dare ad eam | |
| summam quae sub praecone fuit maxima. id opinor esse | |
| ccclxxx. | |
| Novi si quid erit atque etiam si quid prospicies quod futurum | 5.1 |
| putes, scribas ad me quam saepissime velim. Varroni, quem ad | |
| modum tibi mandavi, memineris excusare tarditatem litterarum | |
| mearum. Mundus †istum M. enius† quid egerit de testamento | |
| (curiosus <sum> enim) facias me velim certiorem. ex Arpinati | 5 |
| vi Non. |