vi Non. Quint. 44 (§5) in Arpinati
|
|
<CICERO ATTICO SAL.>
|
|
De Quinti negotio video <a> te omnia facta. ille tamen dolet,
|
15.26.1.1
|
dubitans utrum morem gerat Leptae an fidem infirmet filio.
|
|
inaudivi L. Pisonem velle exire legatum ψευδεγγράφῳ senatus
|
|
consulto. velim scire quid sit. tabellarius ille quem tibi dixeram
|
|
me ad Brutum esse missurum in Anagninum ad me venit ea
|
5
|
nocte quae proxima ante Kalendas fuit litterasque ad me attulit;
|
|
in quibus unum alienum summa sua prudentia, idem illud, ut
|
|
spectem ludos suos. rescripsi scilicet primum me iam pro-
|
|
fectum, ut <non> integrum sit; dein<d>e ἀτοπώτατον esse me,
|
|
qui Romam omnino post haec arma non accesserim neque id
|
10
|
tam periculi mei causa fecerim quam dignitatis, subito ad ludos
|
|
venire. tali enim tempore ludos facere illi honestum est cui
|
|
necesse est, spectare mihi ut non est necesse sic [neminem] ne
|
|
honestum quidem est. equidem illos celebrari et esse quam
|
|
gratissimos mirabiliter cupio idque ita futurum esse confido et
|
15
|
tecum ago ut iam ab ipsa commissione ad me quem ad modum
|
|
accipiantur hi ludi, deinde omnia reliquorum ludorum in dies
|
|
singulos persequare. sed de ludis hactenus.
|
|
Reliqua pars epistulae est illa quidem in utramque partem,
|
2.1
|
sed tamen non nullos interdum iacit igniculos virilis. quod
|
|
quale tibi videretur ut posses interpretari, misi ad te exemplum
|
|
epistulae; quamquam mihi tabellarius noster dixerat tibi
|
|
quoque se attulisse litteras a Bruto easque ad te e Tusculano esse
|
5
|
delatas.
|
|
Ego itinera sic composueram ut Non. Quint. Puteolis essem;
|
3.1
|
valde enim festino, ita tamen ut quantum homo possit quam
|
|
cautissime navigem.
|
|
M. Aelium cura liberabis: me paucos specus in extremo
|
4.1
|
fundo et eos quidem subterraneos servitutis putasse aliquid
|
|
habituros; id me iam [iam] nolle neque mihi <quic>quam esse
|
|
tanti. sed ut mihi dicebas, quam lenissime, potius ut cura
|
|
liberetur quam ut me suscensere aliquid suspicetur. item de illo
|
5
|
Tulliano capite libere cum Cascellio loquere. parva res est, sed
|
|
tu bene attendisti; nimis callide agebatur. ego autem si mihi
|
|
imposuisset aliquid, quod paene fecit nisi tua malitia adfuisset,
|
|
animo iniquo tulissem. itaque, ut ut erit, rem impediri malo.
|
|
octavam partem †tuli luminarum† aedium ad Streniae
|
10
|
memineris cum Caerelliam videris mancipio dare ad eam
|
|
summam quae sub praecone fuit maxima. id opinor esse
|
|
ccclxxx.
|
|
Novi si quid erit atque etiam si quid prospicies quod futurum
|
5.1
|
putes, scribas ad me quam saepissime velim. Varroni, quem ad
|
|
modum tibi mandavi, memineris excusare tarditatem litterarum
|
|
mearum. Mundus †istum M. enius† quid egerit de testamento
|
|
(curiosus <sum> enim) facias me velim certiorem. ex Arpinati
|
5
|
vi Non.
|
|