iv vel iii Non. Nov. 44 in Puteolano
|
|
<CICERO ATTICO SAL.>
|
|
Cum sciam quo die venturus sim, faciam ut scias. impedimenta
|
16.8.1.1
|
exspectanda sunt quae †annua† veniunt et familia aegra est.
|
|
Kalendis vesperi litterae mihi ab Octaviano. magna molitur.
|
|
veteranos qui Casilini et Calatiae <sunt> perduxit ad suam
|
|
sententiam. nec mirum, quingenos denarios dat. cogitat reliquas
|
5
|
colonias obire. plane hoc spectat ut se duce bellum geratur cum
|
|
Antonio. itaque video paucis diebus nos in armis fore. quem
|
|
autem sequamur? vide nomen, vide aetatem. atque a me
|
|
postulat primum ut clam colloquatur mecum vel Capuae vel
|
|
non longe a Capua. puerile hoc quidem, si id putat clam fieri
|
10
|
posse. docui per litteras id nec opus esse nec fieri posse. misit ad
|
2.1
|
me Caecinam quendam Volaterranum, familiarem suum; qui
|
|
haec pertulit, Antonium cum legione Alaudarum ad urbem
|
|
pergere, pecunias municipiis imperare, legionem sub signis
|
|
ducere. consultabat utrum Romam cum ciↄ ciↄ ciↄ vetera-
|
5
|
norum proficisceretur an Capuam teneret et Antonium venien-
|
|
tem excluderet an iret ad tris legiones Macedonicas quae iter
|
|
secundum mare superum faciunt; quas sperat suas esse. eae
|
|
congiarium ab Antonio accipere noluerunt, ut hic quidem
|
|
narrat, et ei convicium grave fecerunt contionantemque reli-
|
10
|
querunt. quid quaeris? ducem se profitetur nec nos sibi putat
|
|
deesse oportere. equidem suasi ut Romam pergeret. videtur
|
|
enim mihi et plebeculam urbanam et, si fidem fecerit, etiam
|
|
bonos viros secum habiturus. o Brute, ubi es? quantam εὐκαι-
|
|
ρίαν amittis! non equidem hoc divinavi, sed aliquid tale putavi
|
15
|
fore.
|
|
Nunc tuum consilium exquiro. Romamne venio an hic
|
|
maneo an Arpinum (ἀσφάλειαν habet is locus) fug<i>am * * *
|
|
Romam, ne desideremur si quid actum videbitur. hoc igitur
|
|
explica. numquam in maiore ἀπορίᾳ fui.
|
20
|