| M. TULLI CICERONIS AD M. BRUTUM | |
| ET M. BRUTI AD M. TULLIUM CICERONEM EPISTULAE | |
| c. Kal. Apr. 43 Romae | |
| CICERO BRUTO SALUTEM | |
| Cum haec scribebam, res existimabatur in extremum | 1.1.1 |
| adducta discrimen. tristes enim de Bruto nostro litterae | |
| nuntiique adferebantur. me quidem non maxime conturba- | |
| bant. his enim exercitibus ducibusque quos habemus nullo | |
| modo poteram diffidere, neque adsentiebar maiori parti | 5 |
| hominum; fidem enim consulum non condemnabam, quae | |
| suspecta vehementer erat, desiderabam non nullis in rebus | |
| prudentiam et celeritatem. qua si essent usi, iam pridem rem | |
| <publicam> reciperassemus. non enim ignoras quanta | |
| momenta sint in re publica temporum et quid intersit idem | 10 |
| illud utrum ante an post decernatur, suscipiatur, agatur. | |
| omnia quae severe decreta sunt hoc tumultu, si aut quo die | |
| dixi sententiam perfecta essent et non in diem ex die dilata | |
| aut quo ex tempore suscepta sunt ut agerentur non tardata | |
| et procrastinata, bellum iam nullum haberemus. | 15 |
| Omnia, Brute, praestiti rei publicae quae praestare debuit | 2.1 |
| is qui esset <in> eo quo ego sum gradu senatus populique | |
| iudicio collocatus, nec illa modo quae nimirum sola ab homine | |
| <tenui> sunt postulanda, fidem, vigilantiam, patriae | |
| caritatem; ea sunt enim quae nemo est qui non praestare | 5 |
| debeat. ego autem ei qui sententiam dicat in principibus de | |
| re publica puto etiam prudentiam esse praestandam, nec me, | |
| cum mihi tantum sumpserim ut gubernacula rei publicae | |
| prehenderem, minus putarim reprehendendum si inutiliter | |
| aliquid senatui suaserim quam si infideliter. | 10 |
| Acta quae sint quaeque agantur scio perscribi ad te | 3.1 |
| diligenter. ex me autem illud est quod te velim habere | |
| cognitum, meum quidem animum in acie esse neque | |
| respectum ullum quaerere nisi me utilitas civitatis forte | |
| converterit. maioris autem partis animi te Cassiumque | 5 |
| respiciunt. quam ob rem ita te para, Brute, ut intellegas aut, | |
| si hoc tempore bene res gesta sit, tibi meliorem rem publicam | |
| esse faciendam aut, si quid offensum sit, per te esse eandem | |
| reciperandam. |