BRUTUS ATTICO SALUTEM
|
|
Scribis mihi mirari Ciceronem quod nihil significem um-
|
25.1.1
|
quam de suis actis; quoniam me flagitas, coactu tuo scribam
|
|
quae sentio.
|
|
Omnia fecisse Ciceronem optimo animo scio. quid enim
|
|
mihi exploratius esse potest quam illius animus in rem
|
5
|
publicam? sed quaedam mihi videtur—quid dicam?
|
|
imperite vir omnium prudentissimus an ambitiose fecisse, qui
|
|
valentissimum Antonium suscipere pro re publica non
|
|
dubitarit inimicum? nescio quid scribam tibi nisi unum:
|
|
pueri et cupiditatem et licentiam potius esse irritatam quam
|
10
|
repressam a Cicerone, tantumque eum tribuere huic
|
|
indulgentiae ut se maledictis non abstineat iis quidem quae in
|
|
ipsum dupliciter recidunt, quod et pluris occidit uno seque
|
|
prius oportet fateatur sicarium quam obiciat Cascae quod
|
|
obicit et imitetur in Casca Bestiam. an quia non omnibus
|
15
|
horis iactamus Idus Martias similiter atque ille Nonas
|
|
Decembris suas in ore habet, eo meliore condicione Cicero
|
|
pulcherrimum factum vituperabit quam Bestia et Clodius
|
|
reprehendere illius consulatum soliti sunt?
|
|
Sustinuisse mihi gloriatur bellum Antoni togatus Cicero
|
2.1
|
noster. quid hoc mihi prodest, si merces Antoni oppressi
|
|
poscitur in Antoni locum successio et si vindex illius mali
|
|
auctor exstitit alterius fundamentum et radices habituri
|
|
altiores, si patiamur, ut iam <dubium sit utrum> ista quae
|
5
|
facit dominationem an dominum [an] Antonium timentis
|
|
sint? ego autem gratiam non habeo si quis, dum ne irato
|
|
serviat, rem ipsam non deprecatur. immo triumphus et
|
|
stipendium et omnibus decretis hortatio ne eius pudeat
|
|
concupiscere fortunam cuius nomen susceperit, consularis
|
10
|
aut Ciceronis est?
|
|
Quoniam mihi tacere non licuit, leges quae tibi necesse
|
3.1
|
est molesta esse. etenim ipse sentio quanto cum dolore haec
|
|
ad te scripserim nec ignoro quid sentias in re publica et quam
|
|
desper<es neque liber>atam quoque sanari putes posse. nec
|
|
mehercule te, Attice, reprehendo; aetas enim, mores, liberi
|
5
|
segnem efficiunt, quod quidem etiam ex Flavio nostro
|
|
perspexi.
|
|
Sed redeo ad Ciceronem. quid inter Salvid<i>enum et
|
4.1
|
eum interest? quid autem amplius ille decerneret? 'timet'
|
|
inquies 'etiam nunc reliquias belli civilis.' quisquam ergo ita
|
|
timet profligatum ut neque potentiam eius qui exercitum
|
|
victorem habeat neque temeritatem pueri putet extimescen-
|
5
|
dam esse? an hoc ipsum ea re facit quod illi propter ampli-
|
|
tudinem omnia iam ultroque deferenda putat? o magnam
|
|
stultitiam timoris, id ipsum quod verearis ita cavere ut, cum
|
|
vitare fortasse potueris, ultro accersas et attrahas! nimium
|
|
timemus mortem et exsilium et paupertatem. haec mihi
|
10
|
videntur Ciceroni ultima esse in malis; et, dum habeat a
|
|
quibus impetret quae velit et a quibus colatur ac laudetur,
|
|
servitutem, honorificam modo, non aspernatur, si quicquam
|
|
in extrema ac miserrima contumelia potest honorificum esse.
|
|
Licet ergo patrem appellet Octavius Ciceronem, referat
|
5.1
|
omnia, laudet, gratias agat, tamen illud apparebit, verba
|
|
rebus esse contraria. quid enim tam alienum ab humanis
|
|
sensibus est quam eum patris habere loco qui ne liberi
|
|
quidem hominis numero sit? atqui eo tendit, id agit, ad eum
|
5
|
exitum properat vir optimus ut sit illi Octavius propitius.
|
|
ego vero iam iis artibus nihil tribuo quibus Ciceronem scio
|
|
instructissimum esse. quid enim illi prosunt quae pro
|
|
libertate patriae, de dignitate, quae de morte, exsilio,
|
|
paupertate scripsit copiosissime? quanto autem magis illa
|
10
|
callere videtur Philippus, qui privigno minus tribuerit quam
|
|
Cicero, qui alieno tribuat! desinat igitur gloriando etiam
|
|
insectari dolores nostros. quid enim nostra victum esse
|
|
Antonium, si victus est ut alii vacaret quod ille obtinuit?
|
|
tametsi tuae litterae dubia etiam nunc significant.
|
6.1
|
Vivat hercule Cicero, qui potest, supplex et obnoxius, si
|
|
neque aetatis neque honorum neque rerum gestarum pudet.
|
|
ego certe quin cum ipsa re bellum geram, hoc est cum regno
|
|
et imperiis extraordinariis et dominatione et potentia quae
|
5
|
supra leges se esse velit, nulla erit tam bona condicio
|
|
serviendi qua deterrear, quamvis sit vir bonus, ut scribit,
|
|
Octavius, quod ego numquam existimavi; sed dominum ne
|
|
parentem quidem maiores nostri voluerunt esse.
|
|
Te nisi tantum amarem quantum Ciceroni persuasum est
|
10
|
diligi ab Octavio, haec ad te non scripsissem. dolet mihi quod
|
|
tu nunc stomacharis amantissimus cum tuorum omnium tum
|
|
Ciceronis; sed persuade tibi de voluntate propria mea nihil
|
|
esse remissum, de iudicio largiter. neque enim impetrari
|
|
potest quin, quale quidque videatur ei, talem quisque de illo
|
15
|
opinionem habeat.
|
|
Vellem mihi scripsisses quae condiciones essent Atticae
|
7.1
|
nostrae. potuissem aliquid tibi de meo sensu perscribere.
|
|
valetudinem Porciae meae tibi curae esse non miror. denique
|
|
quod petis faciam libenter; nam etiam sorores me rogant. et
|
|
hominem noro et quid sibi voluerit.
|
5
|