PRO M. TVLLIO ORATIO
|
|
A<ntea sic hanc causam> a<gere> s<tatue>ra<m>, <recupe>ratores, <ut
|
1.1
|
infitia>turos adversarios arbitrarer tantam caedem et tam
|
|
atrocem ad familiam suam pertinere. Itaque animo soluto
|
|
a cura et a cogitatione veneram, quod intellegebam facile id
|
|
me testibus planum facere posse. Nunc vero postea quam
|
5
|
non modo confessus est vir primarius, L. Quin<ctius> . . .
|
|
<la>borabam ut, quod arguebam, id factum esse ostenderem;
|
|
nunc in eo consumenda est oratio ut ne adversarii, quod
|
|
infitiari nullo modo potuerunt, cum maxime cuperent, id
|
|
cum confessi sunt, meliore loco esse videantur. Itaque tum
|
2.1
|
vestrum difficilius iudicium, mea facilis defensio fore vide-
|
|
batur. Ego enim omnia in tes<tibus> . . .
|
|
quid est facilius quam de eo qui confitetur iudicare? Mihi
|
|
autem difficile est satis copiose de eo dicere quod nec
|
5
|
atrocius verbis demonstrari potest quam re ipsa est, neque
|
|
apertius oratione mea fieri quam ipsorum confessione factum
|
|
est.
|
|
Cum in hac re quam commemoravi mihi mutanda ratio
|
3.1
|
defensionis . . .
|
|
minus diligenter illius existimationem quam rem M. Tulli
|
|
viderer defendere. Nunc quoniam Quinctius ad causam
|
|
pertinere putavit res ita multas, falsas praesertim et inique
|
5
|
confictas, proferre de vita et moribus et existimatione M.
|
|
Tulli, multis de causis mihi Fabius debebit ignoscere, si
|
|
minus eius famae parcere videbor quam antea consului.
|
|
Pri . .
|
4.1
|
. . ore putavit ad officium suum pertinere adversario nulla
|
|
in re parcere, quid me oportet Tullium pro Tullio facere,
|
|
homine coniuncto mecum non minus animo quam nomine?
|
|
Ac mihi magis illud laborandum videtur, recuperatores, ut
|
5
|
quod antea nihil in istum dixi probar<e possi>m, quam <ne> in eo
|
|
reprehendar quod hoc tempore respondeo. Verum et tum
|
5.1
|
id feci quod oportuit, et nunc faciam quod necesse est.
|
|
Nam cum esset de re pecuniaria controversia, quod damnum
|
|
datum M. Tullio diceremus, alienum mea natura videbatur
|
|
quicquam de existimatione P. Fabi dicere, non quia res
|
5
|
postulare non videretur. Quid ergo est? Tametsi postulat
|
|
causa, tamen, nisi plane cogit ingratiis, ad male dicendum
|
|
non soleo descendere. Nunc cum coactus dicam, si quid
|
|
forte dicam, tamen id ipsum verecunde modiceque faciam,
|
|
tantum ut, quoniam sibi me non esse inimicum potuit priore
|
10
|
actione Fabius iudicare, nunc M. Tullio fidelem certumque
|
|
amicum esse cognoscat.
|
|