<CARMINA ARATEA>
<PHAENOMENON FRAGMENTA>
Cic. Leg. 2.7
A Ioue Musarum primordia. 1.1
Prisc. GL 2.504K
Quem neque tempestas perimet, neque longa uetustas 2.1
interimet stinguens praeclara insignia caeli.
Cic. N.D. 2.104
Cetera labuntur celeri caelestia motu, 3.1
cum caeloque simul noctesque diesque feruntur.
Cic. N.D. 2.105
Extremusque adeo duplici de cardine uertex 4.1
dicitur esse polus.
Isid. Nat. 12.6
Hic [est qui] terra tegitur. 4bis.1
Cic. N.D. 2.105
Quas nostri Septem soliti uocitare Triones. 5.1
Ex is altera apud Graios Cynosura uocatur, 6.1
altera dicitur esse Helice.
Cic. N.D. 2.106
Hac fidunt duce nocturna Phoenices in alto; 7.1
sed prior illa magis stellis distincta refulget,
et late prima confestim a nocte uidetur.
Haec uero parua est, sed nautis usus in hac est:
nam cursu interiore breui conuertitur orbe. 5
Has inter, ueluti rapido cum gurgite flumen, 8.1
toruu' Draco serpit supter superaque reuoluens
sese, conficiensque sinus e corpore flexos.
Cic. N.D. 2.107
Huic non una modo caput ornans stella relucet, 9.1
uerum tempora sunt duplici fulgore notata,
e trucibusque oculis duo feruida lumina flagrant,
atque uno mentum radianti sidere lucet;
obstipum caput, a tereti ceruice reflexum, 5
obtutum in cauda Maioris figere dicas.
Cic. N.D. 2.108
Hoc caput hic paulum sese subitoque recondit, 10.1
ortus ubi atque obitus parti[m] admiscetur in una.