| ORATIONUM DEPERDITARUM FRAGMENTA | |
| CUM QUAESTOR LILYBAEO DECEDERET | |
| Arusianus Messius GL 7.469K | |
| . . . quod non detrectare militiam, sed defendere pro- | 1.1 |
| vinciam iudicata est. | |
| PRO L. VARENO | |
| Severinus R.L.M. 369Halm | |
| amici deficiunt, cognati deserunt | 2.1.1 |
| in inimicissima civitate urgent, instant, insecuntur, studio | 2.1 |
| multitudine, pecunia periurio pugnant. | |
| Prisc. GL 2.348K | |
| C. Ancharius Rufus fuit e municipio Fulginate. | 3.1 |
| in praefectura Fulginate. | 4.1 |
| Quint. Inst. 5.13.28 | |
| cum iter per agros et loca sola faceret cum Pom- | 5.1 |
| puleno, in familiam Ancharianam incidisse dixerunt, | |
| deinde Pompulenum occisum esse; ilico Varenum vinc- | |
| tum adservatum, dum hic ostenderet, quid de eo fieri | |
| vellet. | 5 |
| Quint. Inst. 7.1.9 | |
| lege de sicariis commisit L. Varenus: nam et C. Va- | 6.1 |
| renum occidendum et Cn. Varenum vulnerandum et Sa- | |
| larium item occidendum curavit. | |
| Quint. Inst. 4.1.74 | |
| tum C. Varenus, is qui a familia Anchariana occisus | 8.1 |
| est—hoc quaeso, iudices, diligenter attendite—. . . | |
| Prisc. GL 2.112K | |
| L. ille Septimius diceret—etenim est ad L. Crassi | 10.1 |
| eloquentiam gravis et vehemens et volubilis—: Erucius | |
| hic noster Antoniaster est. | |
| Prisc. GL 2.595K | |
| ea caedes si potissimum crimini datur, detur ei | 11.1 |
| cuia interfuit, non ei cuia nihil interfuit. | |
| Quint. Inst. 5.10.69 | |
| optio vobis datur, utrum velitis casu illo itinere | 14.1 |
| Varenum usum esse an huius persuasu et inductu. | |
| Prisc. GL 2.307K | |
| deum fidem. | 15.1 |
| PRO OPPIO I. II | |
| Quint. Inst. 5.10.69 | |
| utrum cum Cottam appetisset, an cum ipse se co- | 3.1.1 |
| naretur occidere, telum e manibus ereptum est? | |
| Quint. Inst. 5.10.76 | |
| quos educere invitos in provinciam non potuit, eos | 2.1 |
| invitos retinere qui potuit? | |
| Quint. Inst. 5.13.30 | |
| at enim non veri simile est tantum scelus M. Cot- | 3.1 |
| tam esse commentum. quid? hoc veri simile est tantum | |
| scelus Oppium esse conatum? | |
| Arusianus Messius GL 7.504K | |
| questusque mecum est. | 4.1 |
| Amm. Marc. 30.8.7 | |
| etenim multum posse ad salutem alterius, honori | 5.1 |
| multis, parum potuisse ad exitium probro nemini um- | |
| quam fuit. | |
| Quint. Inst. 9.2.51 | |
| o amorem mirum, o benivolentiam singularem. | 6.1 |
| Char. GL 1.143K | |
| senati. | 12.1 |
| PRO C. MANILIO | |
| Non. 434M | |
| Hic ego non solum confiteor, verum etiam profiteor. | 4.1.1 |
| PRO C. FUNDANIO | |
| Prisc. GL 2.335K | |
| non modo hoc a Villio Annale, sed vix mehercule | 5.1.1 |
| a Q. Muttone factum probari potest. | |
| Prisc. GL 2.221K | |
| essetne id, quod Meno nuntiasset. | 2.1 |
| Serv. A. 9.672 | |
| commissura. | 4.1 |
| Ps.Acro Hor. Ars 343 | |
| puncta. | 5.1 |
| Victor. de defin. 42St | |
| descripsistine eius necessarium, nostrum competi- | 6.1 |
| torem, istum ipsum cuius nunc studio et gratia tota accu- | |
| satio ista munita est? | |
| PRO Q. GALLIO | |
| Aquila R.L.M. 23Halm | |
| fit clamor, fit convicium mulierum, fit symphoniae | 6.1.1 |
| cantus. videbar mihi videre alios intrantis, alios autem | |
| exeuntis, partim ex vino vacillantis partim hesterna ex | |
| potatione oscitantis. versabatur inter hos Gallius un- | |
| guentis oblitus, redimitus coronis; humus erat inmunda, | 5 |
| lutulenta vino, coronis languidulis et spinis cooperta | |
| piscium. | |
| Hieron. Ep. 52.8 | |
| his autem ludis—loquor enim quae sum ipse nuper | 2.1 |
| expertus—unus quidam poeta dominatur, homo perlitte- | |
| ratus, cuius sunt illa convivia poetarum ac philosophorum, | |
| cum facit Euripiden et Menandrum inter se et alio loco | |
| Socraten atque Epicurum disserentes, quorum aetates | 5 |
| non annis, sed saeculis scimus fuisse disiunctas, atque his | |
| quantos plausus et clamores movet: multos enim condisci- | |
| pulos habet in theatro, qui simul litteras non didicerunt. | |
| Eugraph. Ter. Eu. 234 | |
| qui spurce dictum commemorarent in libera civitate. | 3.1 |
| Cic. Brut. 278 | |
| tu istuc, M. Calidi, nisi fingeres, sic ageres? prae- | 4.1 |
| sertim cum ista eloquentia alienorum hominum pericula | |
| defendere acerrime soleas, tuum neglegeres? ubi dolor? | |
| ubi ardor animi, qui etiam ex infantium ingeniis elicere | |
| voces et querellas solet? nulla perturbatio animi, nulla | 5 |
| corporis, frons non percussa, non femur, pedis, quod | |
| minimum est, nulla supplosio. itaque tantum afuit ut | |
| inflammares nostros animos—somnum isto loco vix | |
| tenebamus. | |
| Non. 63M | |
| ego te certo scio omnes logos qui ludis dicti sunt | 5.1 |
| animadvertisse. | |
| Char. GL 1.141K | |
| poematorum. | 6.1 |