Deorum hominumque fidem! testis non invenitur in 4.1
ducentiens et triciens sestertio! Quam multorum homi-
num? Sescentorum amplius. Quibus in terris gestum
negotium est? Illo, illo, inquam, loco quem videtis. Extra
ordinemne pecunia est data? Immo vero nummus nu<l>lus 5
sine litteris multis commotus est. Quae est igitur i<st>a
accusatio, quae <f>acilius possit A<l>pis quam paucos aerari
gradus ascendere, diligentius Rutenorum quam populi Ro-
mani defendat aerarium, libentius ignotis quam notis utatur,
alienigenis quam domesticis testibus, planius se confirmare 10
crimen libidine barbarorum quam nostrorum hominum
litteris arbitretur? Duorum magistratuum, quorum uterque 5.1
in pecunia maxima tractanda procurandaque versatus est,
triumviratus et quaesturae, ratio sic redditur, iudices, ut in
eis rebus quae ante oculos gestae sunt, ad mu<l>tos pertinue-
runt, confectae publicis privatisque tabulis sunt, nulla signi- 5
ficatio furti, nulla alicuius delicti suspicio reperiatur. Hi- 6.1
spaniensis legatio consecuta est turbulentissimo rei publicae
tempore, cum adventu L. Sullae maximi exercitus in Italiam
cives vi dissiderent, <non> iudiciis ac legibus; atque hoc rei
publicae statu desperato qualis . . . 5
Iul. Victor R.L.M. 397Halm
  Si nulla pecunia numerata est, cuius pecuniae quinqua- 7(fr).1
gesima est?
Aquila R.L.M. 33Halm
  Frumenti maximus numerus e Gallia, peditatus am- 8(fr).1
plissimae copiae e Gallia, equites numero plurimi e Gallia.