| TIMAEUS | |
| Multa sunt a nobis et in Academicis conscripta | 1 |
| contra physicos et saepe <cum> P. Nigidio Carneadeo | |
| more et modo disputata. Fuit enim vir ille cum ce- | |
| teris artibus, quae quidem dignae libero essent, or- | |
| natus omnibus, tum acer investigator et diligens earum | |
| rerum, quae a natura involutae videntur; denique sic | 5 |
| iudico, post illos nobiles Pythagoreos, quorum disci- | |
| plina extincta est quodam modo, cum aliquot saecla | |
| in Italia Siciliaque viguisset, hunc extitisse, qui illam | |
| renovaret. Qui cum me in Ciliciam proficiscentem | 2.1 |
| Ephesi expectavisset Romam ex legatione ipse decedens, | |
| venissetque eodem Mytilenis mei salutandi et visendi | |
| causa Cratippus, Peripateticorum omnium, quos quidem | |
| ego audierim, meo iudicio facile princeps, perlibenter et | 5 |
| Nigidium vidi et cognovi Cratippum. Ac primum quidem | |
| tempus salutationis in percontatione consumpsimus * * * | |
| Quid est, quod semper sit neque ullum habeat | 3.1 |
| ortum, et quod gignatur nec umquam sit? Quorum | |
| alterum intellegentia et ratione conprehenditur, quod | |
| unum atque idem semper est; alterum, quod ad- | |
| fert opinionem sensus rationis expers, quod totum | 5 |
| opinabile est, id gignitur et interit nec umquam esse | |
| vere potest. Omne autem, quod gignitur, ex aliqua | |
| causa gigni necesse est; nullius enim rei causa remota | |
| reperiri origo potest. Quocirca si is, qui aliquod munus | 4.1 |
| efficere molitur, eam speciem, quae semper eadem est, | |
| intuebitur atque id sibi proponet exemplar, praeclarum | |
| opus efficiat necesse est; sin autem eam, quae gigni- | |
| tur, numquam illam, quam expetet, pulchritudinem | 5 |
| consequetur. Omne igitur caelum sive mundus, sive | |
| quo alio vocabulo gaudet, hoc a nobis nuncupatus | |
| sit—de quo id primum consideremus, quod prin- | 5.1 |
| cipio est in omni quaestione considerandum, sem- | |
| perne fuerit nullo generatus ortu, an ortus sit ab | |
| aliquo temporis principatu. Ortus est, quandoquidem | |
| cernitur et tangitur et est undique corporatus. Omnia | 5 |
| autem talia sensum movent, sensusque moventia quae | |
| sunt, eadem in opinatione considunt; quae ortum habere | |
| gignique diximus, nihil autem gigni posse sine causis. | |
| Atque illum quidem quasi parentem huius universitatis | 6.1 |
| invenire difficile et, cum iam inveneris, indicare in | |
| vulgus nefas. Rursus igitur videndum, ille fabricator | |
| huius tanti operis utrum sit imitatus exemplar, idne, | |
| quod semper unum <et> idem et sui simile, an id, quod | 5 |
| generatum ortumque dicimus. Atqui si pulcher est | |
| hic mundus et si probus eius artifex, profecto speciem | |
| aeternitatis imitari maluit, sin secus, quod ne dictu | |
| quidem fas est, generatum exemplum est pro aeterno | |
| secutus. Non igitur dubium, quin aeternitatem ma- | 7.1 |
| luerit exsequi, quandoquidem neque mundo quicquam | |
| pulchrius neque eius aedificatore praestantius. Sic ergo | |
| generatus ad id est effectus, quod ratione sapientiaque | |
| conprehenditur atque aeternitate inmutabili continetur. | 5 |
| Ex quo efficitur, ut sit necesse hunc, quem cernimus, | |
| mundum simulacrum aeternum esse alicuius aeterni. | |
| Difficillimum autem est in omni conquisitione ra- | |
| tionis exordium. De iis igitur, quae diximus, haec | |
| sit prima distinctio. Omni orationi cum iis rebus, de | 8.1 |
| quibus explicat, videtur esse cognatio. Itaque cum de | |
| re stabili et inmutabili disputat oratio, talis sit, qualis | |
| illa, quae neque redargui neque convinci potest. Cum | |
| autem ingressa est imitata et efficta simulacra, bene | 5 |
| agi putat, si similitudinem veri consequatur. Quantum | |
| enim ad id, quod ortum est, aeternitas valet, tantum | |
| ad fidem veritas. Quocirca si forte de deorum na- | |
| tura ortuque mundi disserentes minus id, quod ave- | |
| mus animo, consequemur, ut tota dilucide et plane ex- | 10 |
| ornata oratio sibi constet et ex omni parte secum ipsa | |
| consentiat, haut sane erit mirum, contentique esse debe- | |
| bitis, si probabilia dicentur. Aequum est enim memi- | |
| nisse et me, qui disseram, hominem esse et vos, qui iudi- | |
| cetis, ut, si probabilia dicentur, ne quid ultra requiratis. | 15 |