Corporeum autem et aspectabile itemque tractabile 13.1
omne necesse est esse, quod natum est. Nihil porro
igni vacuum aspici ac videri potest nec vero tangi,
quod careat solido, solidum autem nihil, quod terrae
sit expers; quam ob rem mundum efficere moliens deus 5
terram primum ignemque iungebat. Omnia autem duo
ad cohaerendum tertium aliquid anquirunt et quasi
nodum vinculumque desiderant. Sed vinculorum id est
aptissimum atque pulcherrimum, quod ex se atque de
iis, quae stringit, quam maxime unum efficit. Id op- 10
time adsequitur, quae Graece ἀναλογία, Latine (auden-
dum est enim, quoniam haec primum a nobis novan-
tur) conparatio proportiove dici potest. Quando 14.1
enim trium vel numerorum vel figurarum vel quorum-
cumque generum contingit ut, quod medium sit, ut
ei primum proportione, ita id postremo comparetur,
vicissimque, ut extremum cum medio, sic medium cum 5
primo conferatur, id, quod medium est, tum primum
fit, tum postremum, postrema autem et prima media
fiunt; ita necessitas cogit, ut eadem sint ea, quae
diiuncta fuerant; eadem autem cum facta sint, effici-
tur, ut omnia sint unum. Quodsi universi corpus 10
planum et aequabile explicaretur neque in eo quic-
quam esset † requisitum, unum interiectum medium et
se ipsum et ea, quibus esset interpositum, conligaret.
Sed cum soliditas mundo quaereretur, solida autem 15.1
omnia uno medio numquam, duobus semper copulen-
tur, ita contigit, ut inter ignem atque terram aquam
deus animamque poneret eaque inter se conpararet
et proportione coniungeret, ut, quem ad modum ignis 5
animae, sic anima aquae, quodque anima aquae, id
aqua terrae proportione redderet. Qua ex coniunctione
caelum ita aptum est, ut sub aspectum et tactum
cadat. Itaque et ob eam causam et ex iis rebus nu-
mero quattuor mundi est corpus effectum ea con- 10
strictum conparatione, qua dixi; ex quo ipse se con-
cordi quadam amicitia et caritate conplectitur atque
ita apte cohaeret, ut dissolvi nullo modo queat nisi
ab eodem, a quo est conligatus. Earum autem quat- 16.1
tuor rerum, quas supra dixi, sic in omni mundo par-
tes omnes conlocatae sunt, ut nulla pars huiusce ge-
neris excederet extra, atque ut in hoc universo ines-
sent genera illa universa, id ob eas causas, primum 5
ut mundus animans posset ex perfectis partibus esse
perfectus, deinde ut unus esset nulla parte, unde alter
gigneretur, relicta, postremo ne qui morbus eum pos-
set aut senectus attingere. Omnis enim coagmentatio 17.1
corporis vel caloris vel frigoris <vi> vel aliqua inpul-
sione vehementi labefactatur et frangitur et ad morbos
senectutemque conpellitur. Hanc igitur habuit ratio-
nem effector mundi et molitor deus, ut unum opus 5
totum atque perfectum ex omnibus et totis atque per-
fectis absolveret, quod omni morbo et senio vacaret.
Formam autem et maxime cognatam et decoram dedit.
A quo enim animanti omnis reliquos contineri vellet
animantes, hunc ea forma figuravit, qua una omnes 10
formae reliquae concluduntur, et globosum est fabri-
catus, quod σφαιροειδές Graeci vocant, cuius omnis
extremitas paribus a medio radiis attingitur, idque ita
tornavit, ut nihil efficere posset rotundius, nihil aspe-
ritatis ut haberet, nihil offensionis, nihil incisum an- 15
gulis, nihil anfractibus, nihil eminens, nihil lacunosum,
omnesque partes simillimas omnium, quod eius iudicio
praestabat dissimilitudini similitudo. Omni autem to- 18.1
tam figuram mundi levitate circumdedit. Nec enim
oculis egebat, quia nihil extra, quod cerni posset, re-
lictum erat, nec auribus, quia ne quod audiretur qui-
dem, neque erant anima circumfusa extrema mundi, 5
ut respirationem requireret, nec vero desiderabat aut
alimenta corporis aut detractionem confecti et con-
sumpti cibi; neque enim ulla decessio fieri poterat
neque accessio, nec vero erat unde. Itaque se ipse
consumptione et senio alebat sui, cum ipse per se et a 10
se et pateretur et faceret omnia. Sic enim ratus est ille,
qui ista iunxit et condidit, ipsum se contentum esse
mundum neque egere altero. Itaque ei nec manus 19.1
adfixit, quoniam nec capiendum quicquam erat nec
repellendum, nec pedes aut alia membra, quibus in-
gressum corporis sustineret. Motum enim dedit caelo
eum, qui figurae eius esset aptissimus, qui unus ex 5
septem motibus mentem atque intellegentiam cieret
maxime. Itaque una conversione atque eadem ipse
circum se torquetur et vertitur. Sex autem reliquos
motus ab eo separavit itaque ab omni erratione eum
liberavit. Ad hanc igitur conversionem, quae pedibus 10
et gradu non egeret, ingrediendi membra non dedit.