Animum igitur cum ille procreator mundi deus
|
26.1
|
ex sua mente et voluntate genuisset, tum denique omne,
|
|
quod erat concretum atque corporeum, substernebat
|
|
animo interiusque faciebat atque ita medio medium
|
|
accommodans copulabat. Sic animus a medio profectus
|
5
|
extremitatem caeli a suprema regione rotundo ambitu
|
|
circumiecit seseque ipse versans divinum sempiternae
|
|
sapientisque vitae induxit exordium. Et corpus qui-
|
27.1
|
dem caeli aspectabile effectum est, animus autem ocu-
|
|
lorum effugit optutum. Est autem unus ex omnibus
|
|
rationis concentionisque, quae ἁρμονία Graece, sem-
|
|
piternarum rerum et sub intellegentiam cadentium
|
5
|
compos et particeps, quo nihil est ab optimo et prae-
|
|
stantissimo genitore melius procreatum; quippe qui ex
|
|
eadem iunctus alteraque natura adiuncta materia tem-
|
|
peratione trium partium proportione conpactus, se
|
|
ipse conversans, cum materiam mutabilem arripuit et
|
10
|
cum rursus individuam atque simplicem, per se omnis
|
|
movetur discernitque, quid sit eiusdem generis, quid
|
|
alterius, et cetera diiudicat, quid cuique rei sit ma-
|
|
xime aptum, quid quoque loco aut modo aut tempore
|
|
contingat, quaeque distinctio sit inter ea, quae gi-
|
15
|
gnantur, et ea, quae sint semper eadem. Ratio autem
|
28.1
|
vera, quae versatur in iis, quae sunt semper eadem,
|
|
et in iis, quae mutantur, cum <in> eodem et in altero
|
|
movetur ipsa per sese sine voce et sine ullo sono,
|
|
cum eam partem attingit, qua sensus cieri potest, <et>
|
5
|
orbis illius generis alterius inmutatus et rectus omnia
|
|
animo mentique denuntiat, tum opiniones adsensio-
|
|
nesque firmae veraeque gignuntur; cum autem in illis
|
|
rebus vertitur, quae manentes semper eadem non sensu,
|
|
sed intellegentia continentur * * *
|
10
|
Non. 198M
|
|
Ratione igitur et mente divina ad originem temporis curricu-
|
29(fr).1
|
lum inventum est solis et lunae
|
|
* * * ius natura converteret, ut terram lunae cursus pro-
|
29.3
|
xime ambiret eique supra terram proxima solis cir-
|
|
cumvectio esset. Lucifer deinde et sancta Mercuri
|
5
|
stella cursum habent solis celeritati parem, sed vim
|
|
quandam contrariam, eaque concursatione, <quam> inter
|
|
se habent Lucifer, Mercurius, sol, alii alios vincunt
|
|
vicissimque vincuntur. Reliquorum siderum quae causa
|
30.1
|
collocandi fuerit, quaeque eorum sit conlocatio, in
|
|
sermonem alium differendum est, ne in eo, quod at-
|
|
tingendum fuit, quam in eo, quoius causa id attingimus,
|
|
longior ponatur oratio. Quando igitur sibi quodque
|
5
|
eorum siderum cursum decorum est adeptum, ex qui-
|
|
bus erat modus temporis consignandus, conligatisque
|
|
corporibus vinculis animalibus animantia orta sunt
|
|
eaque imperio parere didicerunt, tum ex alterius na-
|
|
turae motione transversa in eiusdem naturae motum
|
10
|
incurrentia in eaque haerentia atque inpedita, cum alia
|
|
maiorem lustrarent orbem, alia minorem, tardius quae
|
|
maiorem, celerius quae minorem, motu unius eiusdem-
|
|
que naturae quae velocissime movebantur, ea celeri-
|
|
tate vinci a tardioribus et, cum superabant, superari
|
15
|
videbantur. Omnis enim orbis eorum quasi helicae
|
31.1
|
inflexione vertebat, quia bifariam contrarie simul pro-
|
|
cedentia efficiebant, ut, quod esset tardissimum, id
|
|
proximum fieret celerrimo. Atque ut esset mensura
|
|
quaedam evidens, quae in octo cursibus celeritates
|
5
|
tarditatesque declararet, deus ipse solem quasi lumen
|
|
accendit ad secundum supra terram ambitum, ut quam
|
|
maxime caelum omnibus conluceret animantesque,
|
|
quibus ius esset doceri, ab eiusdem motu et ab eius,
|
|
quod simile esset, numerorum naturam vimque cogno-
|
10
|
scerent. Nox igitur et dies ad hunc modum et ob
|
32.1
|
has generata causas unum circumitum orbis efficit
|
|
sapientissimum atque optimum, mensis autem, quando
|
|
luna lustrato suo cursu solem consecuta est, annus,
|
|
ubi sol suum totum confecit et peragravit orbem.
|
5
|
Ceterorum autem siderum ambitus ignorantes homines
|
33.1
|
praeter admodum paucos neque nomine appellant ne-
|
|
que inter se numero commetiuntur. Itaque nesciunt
|
|
hos siderum errores id ipsum esse, quod rite dicitur
|
|
tempus, multitudine infinita, varietate admirabili prae-
|
5
|
ditos. Ac tamen illud perspici et intellegi potest, ab-
|
|
soluto perfectoque numero temporis absolutum annum
|
|
perfectumque tum compleri denique, cum se octo
|
|
ambitus confectis suis cursibus ad idem caput rettu-
|
|
lerunt, cumque eos permensus est idem et semper sui
|
10
|
similis orbis. Has igitur ob causas nata astra sunt,
|
34.1
|
quae per caelum penetrantia solstitiali se et brumali
|
|
revocatione converterent, ut hoc omne animal, quod
|
|
videmus, esset illi animali, quod sentimus, ad aeter-
|
|
nitatis imitationem simillimum.
|
5
|