| [M. TULLI CICERONIS] | |
| [AD HERENNIUM] | |
| [LIBRI SEX] | |
| LIBER PRIMUS | |
| Etsi [in] negotiis familiaribus i<n>pediti vix satis | 1.1.1 |
| otium studio suppeditare possumus et id ipsum, quod | |
| datur otii, libentius in philosophia consumere consue- | |
| vimus, tamen tua nos, Gai Herenni, voluntas com- | |
| movit, ut de ratione dicendi conscriberemus, ne | 5 |
| aut tua causa noluisse aut fugisse nos laborem pu- | |
| tares. Et eo studiosius hoc negotium suscepimus, quod | |
| te non sine causa velle cognoscere r<h>etoricam intel- | |
| l<e>gebamus: non enim in se parum fructus habet copia | |
| dicendi et commoditas orationis, si recta intell<e>gentia | 10 |
| et definita animi moderatione gubernetur. Quas ob | |
| res illa, quae Graeci scriptores inanis a<d>rogantiae cau- | |
| sa sibi a<d>sumpserunt, rel<i>quimus. Nam illi, ne parum | |
| multa scisse viderentur, ea conquisierunt, quae nihil | |
| a<d>tinebant, ut ars difficilior cognitu putaretur, nos | 15 |
| autem ea, quae videbantur ad rationem dicendi per- | |
| tinere, sumpsimus. Non enim spe quaestus aut gloria | |
| commoti venimus ad scribendum, quemadmodum ce- | |
| teri, sed ut industria nostra tuae morem geramus vo- | |
| luntati. Nunc, ne nimium longa sumatur oratio, de re | 20 |
| dicere incipiemus, [sed] si te unum illud monuerimus, | |
| artem sine a<d>siduitate dicendi non multum iuvare, | |
| ut intellegas hanc rationem praeceptionis ad exercita- | |
| tionem a<d>commodari oportere. |