'At exempla, quoniam testimoniorum similia 4.5.11
sunt, item convenit ut testimonia ab hominibus pro-
batissimis sumi.' Primum omnium exempla po-
nuntur nec confirmandi neque testificandi causa, sed
demonstrandi. Non enim, cum dicimus esse exorna- 15
tionem, quae verbi causa constet ex similiter desi-
nentibus verbis et su<m>imus hoc exemplum a Crasso:
'quibus possumus et debemus' testimonium conloca-
mus, sed exemplum. Hoc interest igitur inter testi-
monium et exemplum: exemplo demonstratur id, quod 20
dicimus, cuiusmodi sit; testimonio, esse illud ita, ut
nos dicimus, confirmatur. Praeterea oportet testi- 6.1
monium cum re convenire; aliter enim rem non po-
test confirmare. At id, quod illi faciunt, quo<m> re non
convenit. Quid ita? Quia pollicentur artem se scri-
bere, exempla proferunt ab <i>is plerumque, qui artem 5
nescierunt. Tum quis est, qui possit id, quod de
arte scripserit, conprobare, nisi aliquid scribat ex arte?
Contraque faciunt, quam polliceri videntur. Nam cum
scribere artem instituunt, videntur dicere se excogi-
tasse, quod alios doceant; cum scribunt, ostendunt 10
nobis, alii quid excogitarint.
  'At hoc ipsum difficile est,' inquiunt, 'eligere
de multis.' Quid dicitis difficile, utrum laboriosum
an artificiosum? Laboriosum non statim praeclarum.
Sunt enim multa laboriosa, quae si faciatis, non con- 15
tinuo gloriemini; nisi etiam, si vestra manu fabulas
aut orationes totas transscripsissetis, gloriosum puta-
retis. Sin istud artificiosum egregium dicitis, videte
ne insueti rerum maiorum videamini, si vos parva res
sicuti magna delectabit. Nam isto modo selegere ru- 20
dis quidem nemo potest, sed sine summo artificio
multi. Quisquis enim audivit de arte paulo plus, in 7.1
elocutione praesertim, omnia videre poterit, quae ex
arte dicentur; facere nemo poterit nisi eruditus. Ita
ut, si Ennii de tragoediis velis sententias eligere
aut de Pacuvianis nuntios, sed quia plane rudis id 5
facere nemo poterit, cum feceris, te litteratissimum
putes, ineptus sis, propterea quod id facile faciat qui-
vis mediocriter litteratus, item si, cum de orationibus
aut poëmatis elegeris exempla, quae certis signis arti-
ficii notata sunt, quia rudis id nemo facere possit, 10
artificiosissime te fecisse putes, erres, propterea quod
isto signo videmus te nonnihil scire, aliis signis multa
scire intellegemus. Quod si artificiosum est intelle-
gere, quae sint ex arte scripta, multo est artificiosius
ipsum scribere ex arte. Qui enim scribit artificiose, 15
ab aliis commode scripta facile intell<e>gere poterit;
qui eliget facile, non continuo commode ipse scribet.
Et, si est maxime artificiosum, alio tempore utantur
ea facultate, non tum, cum parere et ipsi gignere et
proferre debent. Postremo in eo vim artificii consu- 20
mant, ut ipsi ab aliis potius eligendi, quam aliorum
boni selectores existimentur. Contra ea, quae ab iis
dicuntur, qui dicunt alienis exemplis uti oportere, sa-
tis est dictum. Nunc, quae separatim dici possint,
consideremus. 25