Nunc ut ad te revertar, Sallusti, patrem tuum prae- 13.1
teream, qui si numquam in vita sua peccavit, tamen
maiorem iniuriam rei publicae facere non potuit quam
quod te talem filium genuit; neque tu si qua in pueritia
peccasti, exsequar, ne parentem tuum videar accusare, 5
qui eo tempore summam tui potestatem habuit, sed qua-
lem adolescentiam egeris: hac enim demonstrata facile
intellegetur, quam petulanti pueritia tam impudicus et
procax adoleveris. postea quam immensae gulae im-
pudicissimi corporis quaestus sufficere non potuit et 10
aetas tua iam ad ea patienda, quae alteri facere colli-
buisset, exoleverat, cupiditatibus infinitis efferebaris,
ut, quae ipse corpori tuo turpia non duxisses, in aliis
experireris. ita non est facile exputare, patres con- 14.1
scripti, utrum inhonestioribus corporis partibus rem
quaesierit an amiserit. domum paternam vivo patre
turpissime venalem habuit [vendidit]. et cuiquam du-
bium potest esse, quin mori coegerit eum, quo hic non- 5
dum mortuo pro herede gesserit omnia? neque pudet
eum a me quaerere, quis in P. Crassi domo habitet, cum
ipse respondere non queat, quis in ipsius habitet pater-
na domo. 'at hercules lapsus aetatis tirocinio postea
se correxit.' non ita est, sed abiit in sodalicium sacri- 10
legi Nigidiani; bis iudicis ad subsellia attractus extre-
ma fortuna stetit et ita discessit, ut non hic innocens
esse sed iudices peierasse existimarentur. primum hono- 15.1
rem in quaestura adeptus hunc locum et hunc ordinem
despectui <habuit>, cuius aditus sibi quoque sordidis-
simo homini patuisset. itaque timens, ne facinora eius
clam vos essent, cum omnibus matrum familiarum viris 5
opprobrio esset, confessus est vobis audientibus adul-
terium neque erubuit ora vestra. vixeris, ut libet, Sal-
lusti, egeris, quae volueris: satis sit unum te tuorum
scelerum esse conscium. noli nobis languorem et sopo-
rem nimium exprobrare. sumus diligentes in tuenda 10
pudicitia uxorum nostrarum, sed ita experrecti non
sumus, ut a te cavere possimus. audacia tua vincit stu-
dia nostra. ecquod hunc movere possit, patres con- 16.1
scripti, factum aut dictum turpe, quem non puduerit
palam vobis audientibus adulterium confiteri? quod si
tibi per me nihil respondere voluissem, sed illud cen-
sorium eloquium Appii Claudii et L. Pisonis, integerri- 5
morum virorum, quo usus est quisque eorum, pro lege
palam universis recitarem, nonne tibi viderer aeternas
inurere maculas, quas reliqua vita tua eluere non pos-
set? neque post illum dilectum senatus umquam te vi-
dimus, nisi forte in ea te castra coniecisti, quo omnis 10
sentina rei publicae confluxerat. at idem Sallustius, 17.1
qui in pace ne senator quidem manserat, postea quam
res publica armis oppressa est, [et] idem a victore, qui
exsules reduxit, in senatum per quaesturam est reductus.
quem honorem ita gessit, ut nihil in eo non venale ha- 5
buerit, cuius aliquis emptor fuerit, <et> ita egit, ut nihil
non aequum ac verum duxerit, quod ipsi facere colli-
buisset, neque aliter vexavit ac debuit, si quis praedae
loco magistratum accepisset. peracta quaestura postea 18.1
quam magna pignora eis dederat, cum quibus similitu-
dine vitae se coniunxerat, unus iam ex illo grege vide-
batur. eius enim partis erat Sallustius, quo tamquam
in unam voraginem coetus omnium vitiorum excesse- 5
rat: quidquid impudicorum, cilonum, parricidarum,
sacrilegorum, deditorum fuit in urbe, municipiis, colo-
niis, Italia tota, sicut in fretis subsederant, nominis
perditi ac notissimi, nulla in parte castris apti nisi
licentia vitiorum et cupiditate rerum novarum. 'at 19.1
postea quam praetor est factus, modeste se gessit et
abstinenter.' non ita; provinciam vastavit, ut nihil
neque passi sint neque exspectaverint gravius in bello
socii nostri, quam experti sunt in pace hoc Africam 5
inferiorem obtinente. unde tantum hic exhausit, quan-
tum potuit aut fide nominum traici aut in naves con-
trudi: tantum, inquam, exhausit, patres conscripti,
quantum voluit. ne causam diceret, sestertio duode-
ciens cum Caesare paciscitur. quod si quippiam eorum 10
falsum est, his palam refelle, unde, qui modo ne pater-
nam quidem domum reluere potueris, repente tamquam
somno beatus hortos pretiosissimos, villam Tiburti
C. Caesaris, reliquas possessiones paraveris. neque 20.1
piguit quaerere, cur ego P. Crassi domum emissem,
cum tu vetus villae dominus sis—cuius paulo ante
fuerat Caesar. modo, inquam, patrimonio non comesto
sed devorato quibus rationibus repente factus es tam 5
adfluens et tam beatus? nam quis te faceret heredem,
quem ne amicum quidem suum satis honestum quis-
quam sibi ducit nisi similis ac par tui? at hercules
egregia facta maiorum tuorum te extollunt: quorum
sive tu similis es sive illi tui, nihil ad omnium scelus 10
ac nequitiam addi potest. verum, ut opinor, honores tui 21.1
te faciunt insolentem. tu, C. Sallusti, totidem putas esse
bis senatorem et bis quaestorem fieri quot bis consu-
larem et bis triumphalem? carere decet omni vitio, qui
in alterum dicere parat. is demum male dicit, qui non 5
potest verum ab altero audire. sed tu, omnium mensa-
rum assecula, omnium cubiculorum in aetate paelex et
idem postea adulter, omnis ordinis turpitudo es et
civilis belli memoria. quid enim hoc gravius pati potui-
mus, quam quod te incolumem in hoc ordine videmus? 10
desine bonos petulantissime consectari, desine morbo 22.1
procacitatis isto uti, desine unumquemque moribus tuis
aestimare. his moribus amicum tibi efficere non potes:
videris velle inimicum habere. finem dicendi faciam,
patres conscripti. saepe enim vidi gravius offendere 5
animos auditorum eos, qui aliena flagitia aperte dixe-
runt, quam eos, qui commiserunt. mihi quidem ratio
habenda est, non quae Sallustius merito debeat audire,
sed ut ea dicam, si qua ego honeste effari possim.