Verum tamen cum illorum actionem causae considero, 4.1
non video quid impudentius dici possit, cum autem vestram
in iudicando dubitationem, vereor ne id quod videntur impu-
denter fecisse astute et callide fecerint. Nam, si negassent
vim hominibus armatis esse factam, facile honestissimis 5
testibus in re perspicua tenerentur; sin confessi essent et
id quod nullo tempore iure fieri potest tum ab se iure
factum esse defenderent, sperarunt, id quod adsecuti sunt,
se iniecturos vobis causam deliberandi et iudicandi iustam
moram ac religionem. Simul illud quod indignissimum 10
est futurum arbitrati sunt, ut in hac causa non de improbi-
tate Sex. Aebuti, sed de iure civili iudicium fieri videretur.
Qua in re, si mihi esset unius A. Caecinae causa agenda, 5.1
profiterer satis idoneum esse me defensorem, propterea
quod fidem meam diligentiamque praestarem; quae cum
sunt in actore causae, nihil est in re praesertim aperta ac
simplici quod excellens ingenium requiratur. Sed cum 5
de eo mihi iure dicendum sit, quod pertineat ad omnis,
quodque constitutum sit a maioribus, conservatum usque
ad hoc tempus, quo sublato non solum pars aliqua iuris
deminuta, sed etiam vis ea quae iuri maxime est adversaria
iudicio confirmata esse videatur, video summi ingeni causam 10
esse, non ut id demonstretur quod ante oculos est sed ne,
si quis vobis error in tanta re sit obiectus, omnes potius
me arbitrentur causae quam vos religioni vestrae defuisse.
Quamquam ego mihi sic persuadeo, recuperatores, non vos 6.1
tam propter iuris obscuram dubiamque rationem bis iam
de eadem causa dubitasse quam, quod videtur ad summam
illius existimationem hoc iudicium pertinere, moram ad
condemnandum quaesisse simul et illi spatium ad sese 5
conligendum dedisse. Quod quoniam iam in consuetu-
dinem venit et id viri boni vestri similes in iudicando
faciunt, reprehendendum fortasse minus, querendum vero
magis etiam videtur, ideo quod omnia iudicia aut distra-
hendarum controversiarum aut puniendorum maleficiorum 10
causa reperta sunt, quorum alterum levius est, propterea
quod et minus laedit et persaepe disceptatore domestico
diiudicatur, alterum est vehementissimum, quod et ad gra-
viores res pertinet et non honorariam operam amici, sed
severitatem iudicis ac vim requirit. Quod est gravius, et 7.1
cuius rei causa maxime iudicia constituta sunt, id iam mala
consuetudine dissolutum est. Nam ut quaeque res est
turpissima, sic maxime et maturissime vindicanda est, at
eadem, quia existimationis periculum est, tardissime iudi- 5
catur. Qui igitur convenit, quae causa fuerit ad consti-
tuendum iudicium, eandem moram esse ad iudicandum?
Si quis quod spopondit, qua in re verbo se uno obligavit,
id non facit, maturo iudicio sine ulla religione iudicis
condemnatur; qui per tutelam aut societatem aut rem 10
mandatam aut fiduciae rationem fraudavit quempiam, in
eo quo delictum maius est, eo poena est tardior? 'Est 8.1
enim turpe iudicium.' Ex facto quidem turpi. Videte
igitur quam inique accidat, quia res indigna sit, ideo
turpem existimationem sequi; quia turpis existimatio sequa-
tur, ideo rem indignam non vindicari. Ac si qui mihi hoc 5
iudex recuperatorve dicat: 'potuisti enim leviore actione
confligere, potuisti ad tuum ius faciliore et commodiore
iudicio pervenire; qua re aut muta actionem aut noli mihi
instare ut iudicem tamen,' is aut timidior videatur quam
fortem, aut cupidior quam sapientem iudicem esse aequum 10
est, si aut mihi praescribat quem ad modum meum ius
persequar, aut ipse id quod ad se delatum sit non audeat
iudicare. Etenim si praetor is qui iudicia dat numquam
petitori praestituit qua actione illum uti velit, videte quam
iniquum sit constituta iam re iudicem quid agi potuerit aut 15
quid possit, non quid actum sit quaerere. Verum tamen 9.1
nimiae vestrae benignitati pareremus, si alia ratione ius
nostrum recuperare possemus. Nunc vero quis est qui aut
vim hominibus armatis factam relinqui putet oportere aut
eius rei leviorem actionem nobis aliquam demonstrare 5
possit? Ex quo genere peccati, ut illi clamitant, vel iniu-
riarum vel capitis iudicia constituta sunt, in eo potestis
atrocitatem nostram reprehendere, cum videatis nihil aliud
actum nisi possessionem per interdictum esse repetitam?
Verum, sive vos existimationis illius periculum sive iuris 10
dubitatio tardiores fecit adhuc ad iudicandum, alterius rei
causam vosmet ipsi iam vobis saepius prolato iudicio sustu-
listis, alterius ego vobis hodierno die causam profecto
auferam, ne diutius de controversia nostra ac de communi
iure dubitetis. Et si forte videbor altius initium rei 10.1
demonstrandae petisse quam me ratio iuris eius de quo
iudicium est et natura causae coegerit, quaeso ut ignoscatis.
Non enim minus laborat A. Caecina ne summo iure egisse
quam ne certum ius non obtinuisse videatur. 5