Atque ut inde oratio mea proficiscatur unde haec omnis 4.1
causa ducitur, bellum grave et periculosum vestris vecti-
galibus atque sociis a duobus potentissimis adfertur regibus,
Mithridate et Tigrane, quorum alter relictus, alter lacessitus
occasionem sibi ad occupandam Asiam oblatam esse arbi- 5
tratur. Equitibus Romanis, honestissimis viris, adferuntur
ex Asia cotidie litterae, quorum magnae res aguntur in
vestris vectigalibus exercendis occupatae; qui ad me pro
necessitudine quae mihi est cum illo ordine causam rei
publicae periculaque rerum suarum detulerunt, Bithyniae 5.1
quae nunc vestra provincia est vicos exustos esse compluris,
regnum Ariobarzanis quod finitimum est vestris vectigalibus
totum esse in hostium potestate; L. Lucullum magnis rebus
gestis ab eo bello discedere; huic qui successerit, non satis 5
esse paratum ad tantum bellum administrandum; unum ab
omnibus sociis et civibus ad id bellum imperatorem deposci
atque expeti, eundem hunc unum ab hostibus metui, prae-
terea neminem.
  Causa quae sit videtis; nunc quid agendum sit ipsi 6.1
considerate. Primum mihi videtur de genere belli, deinde
de magnitudine, tum de imperatore deligendo esse dicen-
dum. Genus est eius belli quod maxime vestros animos
excitare atque inflammare ad persequendi studium debeat. 5
In quo agitur populi Romani gloria quae vobis a maioribus
cum magna in omnibus rebus tum summa in re militari
tradita est; agitur salus sociorum atque amicorum pro qua
multa maiores vestri magna et gravia bella gesserunt; agun-
tur certissima populi Romani vectigalia et maxima quibus 10
amissis et pacis ornamenta et subsidia belli requiretis;
aguntur bona multorum civium quibus est a vobis et ipsorum
causa et rei publicae consulendum. Et quoniam semper 7.1
appetentes gloriae praeter ceteras gentis atque avidi laudis
fuistis, delenda vobis est illa macula Mithridatico bello
superiore concepta quae penitus iam insedit ac nimis inve-
teravit in populi Romani nomine, quod is qui uno die tota 5
in Asia tot in civitatibus uno nuntio atque una significatione
<omnis> civis Romanos necandos trucidandosque curavit, non
modo adhuc poenam nullam suo dignam scelere suscepit
sed ab illo tempore annum iam tertium et vicesimum regnat,
et ita regnat ut se non Ponti neque Cappadociae latebris oc- 10
cultare velit sed emergere ex patrio regno atque in vestris
vectigalibus, hoc est in Asiae luce, versari. Etenim adhuc 8.1
ita nostri cum illo rege contenderunt imperatores ut ab illo
insignia victoriae, non victoriam reportarent. Triumphavit
L. Sulla, triumphavit L. Murena de Mithridate, duo for-
tissimi viri et summi imperatores, sed ita triumpharunt ut 5
ille pulsus superatusque regnaret. Verum tamen illis im-
peratoribus laus est tribuenda quod egerunt, venia danda
quod reliquerunt, propterea quod ab eo bello Sullam in
Italiam res publica, Murenam Sulla revocavit.