At enim vir clarissimus, amantissimus rei publicae, vestris 51.1
beneficiis amplissimis adfectus, Q. Catulus, itemque summis
ornamentis honoris, fortunae, virtutis, ingeni praeditus,
Q. Hortensius, ab hac ratione dissentiunt. Quorum ego
auctoritatem apud vos multis locis plurimum valuisse et 5
valere oportere confiteor; sed in hac causa, tametsi co-
gnostis auctoritates contrarias virorum fortissimorum et cla-
rissimorum, tamen omissis auctoritatibus ipsa re ac ratione
exquirere possumus veritatem, atque hoc facilius quod ea
omnia quae a me adhuc dicta sunt idem isti vera esse 10
concedunt, et necessarium bellum esse et magnum et in uno
Cn. Pompeio summa esse omnia. Quid igitur ait Horten- 52.1
sius? Si uni omnia tribuenda sint, dignissimum esse
Pompeium, sed ad unum tamen omnia deferri non oportere.
Obsolevit iam ista oratio re multo magis quam verbis
refutata. Nam tu idem, Q. Hortensi, multa pro tua summa 5
copia ac singulari facultate dicendi et in senatu contra
virum fortem, A. Gabinium, graviter ornateque dixisti, cum
is de uno imperatore contra praedones constituendo legem
promulgasset, et ex hoc ipso loco permulta item contra eam
legem verba fecisti. Quid? tum, per deos immortalis! si 53.1
plus apud populum Romanum auctoritas tua quam ipsius
populi Romani salus et vera causa valuisset, hodie hanc
gloriam atque hoc orbis terrae imperium teneremus? An
tibi tum imperium hoc esse videbatur cum populi Romani 5
legati quaestores praetoresque capiebantur, cum ex omnibus
provinciis commeatu et privato et publico prohibebamur,
cum ita clausa nobis erant maria omnia ut neque privatam
rem transmarinam neque publicam iam obire possemus?