Reliquum est ut de Q. Catuli auctoritate et sententia 59.1
dicendum esse videatur. Qui cum ex vobis quaereret, si
in uno Cn. Pompeio omnia poneretis, si quid eo factum
esset, in quo spem essetis habituri, cepit magnum suae
virtutis fructum ac dignitatis, cum omnes una prope voce 5
in eo ipso vos spem habituros esse dixistis. Etenim talis
est vir ut nulla res tanta sit ac tam difficilis quam ille non
et consilio regere et integritate tueri et virtute conficere
possit. Sed in hoc ipso ab eo vehementissime dissentio,
quod quo minus certa est hominum ac minus diuturna vita, 10
hoc magis res publica, dum per deos immortalis licet, frui
debet summi viri vita atque virtute. At enim ne quid novi 60.1
fiat contra exempla atque instituta maiorum. Non dicam
hoc loco maiores nostros semper in pace consuetudini, in
bello utilitati paruisse, semper ad novos casus temporum
novorum consiliorum rationes accommodasse, non dicam 5
duo bella maxima, Punicum atque Hispaniense, ab uno
imperatore esse confecta duasque urbis potentissimas quae
huic imperio maxime minitabantur, Carthaginem atque
Numantiam, ab eodem Scipione esse deletas, non com-
memorabo nuper ita vobis patribusque vestris esse visum 10
ut in uno C. Mario spes imperi poneretur, ut idem cum
Iugurtha, idem cum Cimbris, idem cum Teutonis bellum
administraret; in ipso Cn. Pompeio in quo novi constitui
nihil volt Q. Catulus quam multa sint nova summa Q. Ca-
tuli voluntate constituta recordamini. 15
  Quid tam novum quam adulescentulum privatum exer- 61.1
citum difficili rei publicae tempore conficere? Confecit.
Huic praeesse? Praefuit. Rem optime ductu suo gerere?
Gessit. Quid tam praeter consuetudinem quam homini
peradulescenti cuius aetas a senatorio gradu longe abesset 5
imperium atque exercitum dari, Siciliam permitti atque
Africam bellumque in ea provincia administrandum? Fuit
in his provinciis singulari innocentia, gravitate, virtute,
bellum in Africa maximum confecit, victorem exercitum
deportavit. Quid vero tam inauditum quam equitem Ro- 10
manum triumphare? At eam quoque rem populus Romanus
non modo vidit sed omnium etiam studio visendam et
concelebrandam putavit. Quid tam inusitatum quam ut, 62.1
cum duo consules clarissimi fortissimique essent, eques
Romanus ad bellum maximum formidolosissimumque pro
consule mitteretur? Missus est. Quo quidem tempore
cum esset non nemo in senatu qui diceret 'non oportere 5
mitti hominem privatum pro consule,' L. Philippus dixisse
dicitur 'non se illum sua sententia pro consule sed pro
consulibus mittere.' Tanta in eo rei publicae bene gerendae
spes constituebatur ut duorum consulum munus unius
adulescentis virtuti committeretur. Quid tam singulare 10
quam ut ex senatus consulto legibus solutus consul ante
fieret quam ullum alium magistratum per leges capere
licuisset? quid tam incredibile quam ut iterum eques
Romanus ex senatus consulto triumpharet? Quae in
omnibus hominibus nova post hominum memoriam con- 15
stituta sunt, ea tam multa non sunt quam haec quae in hoc
uno homine vidimus. Atque haec tot exempla tanta ac 63.1
tam nova profecta sunt in eodem homine a Q. Catuli
atque a ceterorum eiusdem dignitatis amplissimorum homi-
num auctoritate.