COMMENTARIOLVM PETITIONIS
|
|
QVINTVS MARCO FRATRI S. D.
|
|
Etsi tibi omnia suppetunt ea quae consequi ingenio aut
|
1.1
|
usu homines aut diligentia possunt, tamen amore nostro
|
|
non sum alienum arbitratus ad te perscribere ea quae mihi
|
|
veniebant in mentem dies ac noctes de petitione tua cogitanti,
|
|
non ut aliquid ex his novi addisceres, sed ut ea quae in re
|
5
|
dispersa atque infinita viderentur esse ratione et distributione
|
|
sub uno aspectu ponerentur. Quamquam plurimum natura
|
|
valet, tamen videtur in paucorum mensum negotio posse
|
|
simulatio naturam vincere.
|
|
Civitas quae sit cogita, quid petas, qui sis. Prope cottidie
|
2.1
|
tibi hoc ad forum descendenti meditandum est: 'Novus sum,
|
|
consulatum peto, Roma est.'
|
|
Nominis novitatem dicendi gloria maxime sublevabis. Sem-
|
|
per ea res plurimum dignitatis habuit; non potest qui dignus
|
5
|
habetur patronus consularium indignus consulatu putari.
|
|
Quam ob rem quoniam ab hac laude proficisceris et quicquid
|
|
es ex hoc es, ita paratus ad dicendum venito quasi in singulis
|
|
causis iudicium de omni ingenio futurum sit. Eius facultatis
|
3.1
|
adiumenta, quae tibi scio esse seposita, ut parata ac prompta
|
|
sint cura, et saepe quae <de> Demosthenis studio et exercita-
|
|
tione scripsit Demetrius recordare. Deinde <fac> ut amico-
|
|
rum et multitudo et genera appareant; habes enim ea quae
|
5
|
<qui> novi habuerunt?—omnis publicanos, totum fere eque-
|
|
strem ordinem, multa propria municipia, multos abs te defen-
|
|
sos homines cuiusque ordinis, aliquot conlegia, praeterea studio
|
|
dicendi conciliatos plurimos adulescentulos, cottidianam ami-
|
|
corum adsiduitatem et frequentiam. Haec cura ut teneas
|
4.1
|
commonendo et rogando et omni ratione efficiendo ut intel-
|
|
legant qui debent tua causa, referendae gratiae, qui volunt,
|
|
obligandi tui tempus sibi aliud nullum fore. Etiam hoc mul-
|
|
tum videtur adiuvare posse novum hominem, hominum
|
5
|
nobilium voluntas et maxime consularium; prodest, quorum
|
|
in locum ac numerum pervenire velis, ab iis ipsis illo loco ac
|
|
numero dignum putari. Ii rogandi omnes sunt diligenter et ad
|
5.1
|
eos adlegandum est persuadendumque est iis nos semper cum
|
|
optimatibus de re publica sensisse, minime popularis fuisse;
|
|
si quid locuti populariter videamur, id nos eo consilio fecisse
|
|
ut nobis Cn. Pompeium adiungeremus, ut eum qui plurimum
|
5
|
posset aut amicum in nostra petitione haberemus aut certe
|
|
non adversarium. Praeterea adulescentis nobilis elabora ut
|
6.1
|
habeas, vel ut teneas studiosos quos habes; multum dignitatis
|
|
adferent. Plurimos habes; perfice ut sciant quantum in iis
|
|
putes esse. Si adduxeris ut ii qui non nolunt cupiant, pluri-
|
|
mum proderunt.
|
5
|
Ac multum etiam novitatem tuam adiuvat quod eius modi
|
7.1
|
nobiles tecum petunt ut nemo sit qui audeat dicere plus illis
|
|
nobilitatem quam tibi virtutem prodesse oportere. Nam P.
|
|
Galbam et L. Cassium summo loco natos quis est qui petere
|
|
consulatum putet? Vides igitur amplissimis ex familiis homi-
|
5
|
nes, quod sine nervis sint, tibi paris non esse. At Antonius et
|
8.1
|
Catilina molesti sunt. Immo homini navo, industrio, inno-
|
|
centi, diserto, gratioso apud eos qui res iudicant, optandi
|
|
competitores ambo a pueritia sicarii, ambo libidinosi, ambo
|
|
egentes. Eorum alterius bona proscripta vidimus, vocem
|
5
|
denique audivimus iurantis se Romae iudicio aequo cum
|
|
homine Graeco certare non posse, ex senatu eiectum scimus
|
|
optimorum censorum existimatione, in praetura competito-
|
|
rem habuimus amico Sabidio et Panthera, cum ad tabulam
|
|
quos poneret non haberet (quo tamen in magistratu amicam
|
10
|
quam domi palam haberet de machinis emit); in petitione
|
|
autem consulatus caupones omnis compilare per turpissimam
|
|
legationem maluit quam adesse et populo Romano supplicare.
|
|
Alter vero, di boni! quo splendore est? Primum nobilitate
|
9.1
|
eadem qua †Catilina†. Num maiore? Non. Sed virtute.
|
|
Quam ob rem? Quod Antonius umbram suam metuit, hic
|
|
ne leges quidem, natus in patris egestate, educatus in sororiis
|
|
stupris, corroboratus in caede civium, cuius primus ad rem
|
5
|
publicam aditus in equitibus R. occidendis fuit (nam illis
|
|
quos meminimus Gallis, qui tum Titiniorum ac Nanneiorum
|
|
ac Tanusiorum capita demetebant, Sulla unum Catilinam
|
|
praefecerat); in quibus ille hominem optimum, Q. Caecilium,
|
|
sororis suae virum, equitem Romanum, nullarum partium,
|
10
|
cum semper natura tum etiam aetate iam quietum, suis
|
|
manibus occidit. Quid ego nunc dicam petere eum tecum
|
10.1
|
consulatum qui hominem carissimum populo Romano, M.
|
|
Marium, inspectante populo Romano vitibus per totam ur-
|
|
bem ceciderit, ad bustum egerit, ibi omni cruciatu lacerarit,
|
|
vivo stanti collum gladio sua dextera secuerit, cum sinistra
|
5
|
capillum eius a vertice teneret, caput sua manu tulerit, cum
|
|
inter digitos eius rivi sanguinis fluerent; qui postea cum
|
|
histrionibus et cum gladiatoribus ita vixit ut alteros libidinis,
|
|
alteros facinoris adiutores haberet; qui nullum in locum tam
|
|
sanctum ac tam religiosum accessit in quo non, etiam si in
|
10
|
aliis culpa non esset, tamen ex sua nequitia dedecoris suspi-
|
|
cionem relinqueret; qui ex curia Curios et Annios, ab atriis
|
|
Sapalas et Carvilios, ex equestri ordine Pompilios et Vettios
|
|
sibi amicissimos comparavit; qui tantum habet audaciae,
|
|
tantum nequitiae, tantum denique in libidine artis et effi-
|
15
|
cacitatis, ut prope in parentum gremiis praetextatos liberos
|
|
constuprarit? Quid ego nunc tibi de Africa, quid de testium
|
|
dictis scribam? Nota sunt, et ea tu saepius legito; sed tamen
|
|
hoc mihi non praetermittendum videtur, quod primum ex eo
|
|
iudicio tam egens discessit quam quidam iudices eius ante
|
20
|
illud iudicium fuerunt, deinde tam invidiosus ut aliud in eum
|
|
iudicium cottidie flagitetur. Hic se sic habet ut magis timeant,
|
|
etiam si quierit, quam ut contemnant, si quid commoverit.
|
|
Quanto melior tibi fortuna petitionis data est quam nuper
|
11.1
|
homini novo, C. Coelio! ille cum duobus hominibus ita
|
|
nobilissimis petebat ut tamen in iis omnia pluris essent quam
|
|
ipsa nobilitas, summa ingenia, summus pudor, plurima bene-
|
|
ficia, summa ratio ac diligentia petendi; ac tamen eorum
|
5
|
alterum Coelius, cum multo inferior esset genere, superior
|
|
nulla re paene, superavit. Qua re tibi, si facies ea quae natura
|
12.1
|
et studia quibus semper usus es largiuntur, quae temporis
|
|
tui ratio desiderat, quae potes, quae debes, non erit difficile
|
|
certamen cum iis competitoribus qui nequaquam sunt tam
|
|
genere insignes quam vitiis nobiles; quis enim reperiri potest
|
5
|
tam improbus civis qui velit uno suffragio duas in rem publi-
|
|
cam sicas destringere?
|
|
Quoniam quae subsidia novitatis haberes et habere posses
|
13.1
|
exposui, nunc de magnitudine petitionis dicendum videtur.
|
|
Consulatum petis, quo honore nemo est quin te dignum
|
|
arbitretur, sed multi qui invideant; petis enim homo ex
|
|
equestri loco summum locum civitatis, atque ita summum ut
|
5
|
forti homini, diserto, innocenti multo idem ille honos plus
|
|
amplitudinis quam ceteris adferat. Noli putare eos qui sunt
|
|
eo honore usi non videre, tu cum idem sis adeptus, quid di-
|
|
gnitatis habiturus sis. Eos vero qui consularibus familiis nati
|
|
locum maiorum consecuti non sunt suspicor tibi, nisi si qui
|
10
|
admodum te amant, invidere. Etiam novos homines prae-
|
|
torios existimo, nisi qui tuo beneficio vincti sunt, nolle abs
|
|
te se honore superari. Iam in populo quam multi invidi sint,
|
14.1
|
quam multi consuetudine horum annorum ab hominibus
|
|
novis alienati, venire tibi in mentem certo scio; esse etiam
|
|
non nullos tibi iratos ex iis causis quas egisti necesse est. Iam
|
|
illud tute circumspicito, quod ad Cn. Pompei gloriam au-
|
5
|
gendam tanto studio te dedisti, num quos tibi putes ob eam
|
|
causam esse <non> amicos. Quam ob rem cum et summum
|
15.1
|
locum civitatis petas et videas esse studia quae tibi adversen-
|
|
tur, adhibeas necesse est omnem rationem et curam et labo-
|
|
rem et diligentiam.
|
|
Et petitio magistratuum divisa est in duarum rationum
|
16.1
|
diligentiam, quarum altera in amicorum studiis, altera in
|
|
populari voluntate ponenda est. Amicorum studia beneficiis
|
|
et officiis et vetustate et facilitate ac iucunditate naturae
|
|
parta esse oportet. Sed hoc nomen amicorum in petitione
|
5
|
latius patet quam in cetera vita; quisquis est enim qui osten-
|
|
dat aliquid in te voluntatis, qui colat, qui domum ventitet, is
|
|
in amicorum numero est habendus. Sed tamen qui sunt amici
|
|
ex causa iustiore cognationis aut adfinitatis aut sodalitatis aut
|
|
alicuius necessitudinis, iis carum et iucundum esse maxime
|
10
|
prodest. Deinde ut quisque est intimus ac maxime domesti-
|
17.1
|
cus, ut is amet <et> quam amplissimum esse te cupiat valde
|
|
elaborandum est, tum ut tribules, ut vicini, ut clientes, ut
|
|
denique liberti, postremo etiam servi tui; nam fere omnis
|
|
sermo ad forensem famam a domesticis emanat auctoribus.
|
5
|
Deinde sunt instituendi cuiusque generis amici: ad speciem,
|
18.1
|
homines inlustres honore ac nomine (qui, etiam si suffragandi
|
|
studia non navant, tamen adferunt petitori aliquid dignitatis);
|
|
ad ius obtinendum, magistratus (ex quibus maxime consules,
|
|
deinde tribuni pl.); ad conficiendas centurias, homines ex-
|
5
|
cellenti gratia. Qui abs te tribum aut centuriam aut aliquod
|
|
beneficium aut habeant aut ut habeant sperent, eos prorsus
|
|
magno opere et compara et confirma; nam per hos annos
|
|
homines ambitiosi vehementer omni studio atque opera ela-
|
|
borarunt ut possent a tribulibus suis ea quae peterent, im-
|
10
|
petrare; hos tu homines, quibuscumque poteris rationibus,
|
|
ut ex animo atque [ex illa] summa voluntate tui studiosi sint
|
|
elaborato. Quod si satis grati homines essent, haec tibi omnia
|
19.1
|
parata esse debebant, sicuti parata esse confido. Nam hoc
|
|
biennio quattuor sodalitates hominum ad ambitionem gratio-
|
|
sissimorum tibi obligasti, C. Fundani, Q. Galli, C. Corneli, C.
|
|
Orchivi; horum in causis ad te deferendis quid tibi eorum
|
5
|
sodales receperint et confirmarint scio, nam interfui; qua re
|
|
hoc tibi faciendum est, hoc tempore ut ab his quod debent
|
|
exigas saepe commonendo, rogando, confirmando, curando ut
|
|
intellegant nullum se umquam aliud tempus habituros refe-
|
|
rendae gratiae; profecto homines et spe reliquorum tuorum
|
10
|
officiorum et [iam] recentibus beneficiis ad studium navandum
|
|
excitabuntur. Et omnino, quoniam eo genere amicitiarum
|
20.1
|
petitio tua maxime munita est quod ex causarum defensioni-
|
|
bus adeptus es, fac ut plane iis omnibus quos devinctos tenes
|
|
discriptum ac dispositum suum cuique munus sit; et quem ad
|
|
modum nemini illorum molestus nulla in re umquam fuisti,
|
5
|
sic cura ut intellegant omnia te quae ab illis tibi deberi putaris
|
|
ad hoc tempus reservasse. Sed quoniam tribus rebus homines
|
21.1
|
maxime ad benevolentiam atque haec suffragandi studia
|
|
ducuntur, beneficio, spe, adiunctione animi ac voluntate,
|
|
animadvertendum est quem ad modum cuique horum generi
|
|
sit inserviendum. Minimis beneficiis homines adducuntur ut
|
5
|
satis causae putent esse ad studium suffragationis, nedum ii
|
|
quibus saluti fuisti, quos tu habes plurimos, non intellegant,
|
|
si hoc tuo tempore tibi non satis fecerint, se probatos nemini
|
|
umquam fore; quod cum ita sit, tamen rogandi sunt atque
|
|
etiam in hanc opinionem adducendi ut, qui adhuc nobis
|
10
|
obligati fuerint, iis vicissim nos obligari posse videamur. Qui
|
22.1
|
autem spe tenentur, quod genus hominum multo etiam est
|
|
diligentius atque officiosius, iis fac ut propositum ac paratum
|
|
auxilium tuum esse videatur, denique ut spectatorem te suo-
|
|
rum officiorum esse intellegant diligentem, ut videre te plane
|
5
|
atque animadvertere quantum a quoque proficiscatur ap-
|
|
pareat. Tertium illud genus est studiorum voluntarium, quod
|
23.1
|
agendis gratiis, accommodandis sermonibus ad eas rationes
|
|
propter quas quisque studiosus tui esse videbitur, significanda
|
|
erga illos pari voluntate, adducenda amicitia in spem familia-
|
|
ritatis et consuetudinis confirmari oportebit. Atque in his
|
5
|
omnibus generibus iudicato et perpendito quantum quisque
|
|
possit, ut scias et quem ad modum cuique inservias et quid a
|
|
quoque exspectes ac postules. Sunt enim quidam homines in
|
24.1
|
suis vicinitatibus et municipiis gratiosi, sunt diligentes et
|
|
copiosi qui, etiam si antea non studuerunt huic gratiae, tamen
|
|
ex tempore elaborare eius causa cui debent aut volunt facile
|
|
possunt; his hominum generibus sic inserviendum est ut ipsi
|
5
|
intellegant te videre quid a quoque exspectes, sentire quid
|
|
accipias, meminisse quid acceperis. Sunt autem alii qui aut
|
|
nihil possunt aut etiam odio sunt tribulibus suis nec habent
|
|
tantum animi ac facultatis ut enitantur ex tempore; hos
|
|
ut internoscas videto, ne spe in aliquo maiore posita praesidi
|
10
|
parum comparetur.
|
|
Et quamquam partis ac fundatis amicitiis fretum ac muni-
|
25.1
|
tum esse oportet, tamen in ipsa petitione amicitiae permultae
|
|
ac perutiles comparantur; nam in ceteris molestiis habet hoc
|
|
tamen petitio commodi: potes honeste, quod in cetera vita
|
|
non queas, quoscumque velis adiungere ad amicitiam, quibus-
|
5
|
cum si alio tempore agas ut te utantur, absurde facere videare,
|
|
in petitione autem nisi id agas et cum multis et diligenter,
|
|
nullus petitor esse videare. Ego autem tibi hoc confirmo, esse
|
26.1
|
neminem, nisi si aliqua necessitudine competitorum alicui
|
|
tuorum sit adiunctus, a quo non facile si contenderis im-
|
|
petrare possis ut suo beneficio promereatur se ut ames et sibi
|
|
ut debeas, modo ut intellegat te magni se aestimare, ex animo
|
5
|
agere, bene se ponere, fore ex eo non brevem et suffragatoriam
|
|
sed firmam et perpetuam amicitiam. Nemo erit, mihi crede,
|
27.1
|
in quo modo aliquid sit, qui hoc tempus sibi oblatum amici-
|
|
tiae tecum constituendae praetermittat, praesertim cum tibi
|
|
hoc casus adferat, ut ii tecum petant quorum amicitia aut
|
|
contemnenda aut fugienda sit, et qui hoc quod ego te hor-
|
5
|
tor non modo adsequi sed ne incipere quidem possint. Nam
|
28.1
|
qui incipiat Antonius homines adiungere atque invitare ad
|
|
amicitiam quos per se suo nomine appellare non possit?
|
|
mihi quidem nihil stultius videtur quam existimare esse eum
|
|
studiosum tui quem non noris. Eximiam quandam gloriam
|
5
|
et dignitatem ac rerum gestarum magnitudinem esse oportet
|
|
in eo quem homines ignoti nullis suffragantibus honore ad-
|
|
ficiant; ut quidem homo nequam, iners, sine officio, sine
|
|
ingenio, cum infamia, nullis amicis, hominem plurimorum
|
|
studio atque omnium bona existimatione munitum praecur-
|
10
|
rat, sine magna culpa neglegentiae fieri non potest. Quam ob
|
29.1
|
rem omnis centurias multis et variis amicitiis cura ut con-
|
|
firmatas habeas. Et primum, id quod ante oculos est, sena-
|
|
tores equitesque Romanos, ceterorum <ordinum> omnium
|
|
navos homines et gratiosos complectere. Multi homines ur-
|
5
|
bani industrii, multi libertini in foro gratiosi navique versan-
|
|
tur; quos per te, quos per communis amicos poteris, summa
|
|
cura ut cupidi tui sint elaborato, appetito, adlegato, summo
|
|
beneficio te adfici ostendito. Deinde habeto rationem urbis
|
30.1
|
totius, conlegiorum omnium, pagorum, vicinitatum; ex his
|
|
principes ad amicitiam tuam si adiunxeris, per eos reliquam
|
|
multitudinem facile tenebis. Postea totam Italiam fac ut in
|
|
animo ac memoria tributim discriptam comprensamque habe-
|
5
|
as, ne quod municipium, coloniam, praefecturam, locum deni-
|
|
que Italiae ne quem esse patiare in quo non habeas firmamenti
|
|
quod satis esse possit, perquiras et investiges homines ex omni
|
31.1
|
regione, eos cognoscas, appetas, confirmes, cures ut in suis
|
|
vicinitatibus tibi petant et tua causa quasi candidati sint.
|
|
Volent te amicum, si suam a te amicitiam expeti videbunt;
|
|
id ut intellegant, oratione ea quae ad eam rationem pertinet
|
5
|
habenda consequere. Homines municipales ac rusticani, si
|
|
nomine nobis noti sunt, in amicitia se esse arbitrantur; si vero
|
|
etiam praesidi se aliquid sibi constituere putant, non amittunt
|
|
occasionem promerendi. Hos ceteri et maxime tui competi-
|
|
tores ne norunt quidem, tu et nosti et facile cognosces, sine
|
10
|
quo amicitia esse non potest. Neque id tamen satis est,
|
32.1
|
tametsi magnum est, si non sequitur spes utilitatis atque
|
|
amicitiae, ne nomenclator solum sed amicus etiam bonus esse
|
|
videare. Ita cum et hos ipsos, propter suam ambitionem qui
|
|
apud tribulis suos plurimum gratia possunt, studiosos in
|
5
|
centuriis habebis et ceteros qui apud aliquam partem tribu-
|
|
lium propter municipi aut vicinitatis aut conlegi rationem
|
|
valent cupidos tui constitueris, in optima spe esse debebis.
|
|
Iam equitum centuriae multo facilius mihi diligentia posse
|
33.1
|
teneri videntur: primum <oportet> cognosci equites (pauci
|
|
enim sunt), deinde appeti (multo enim facilius illa adule-
|
|
scentulorum ad amicitiam aetas adiungitur). Deinde habes
|
|
tecum ex iuventute optimum quemque et studiosissimum
|
5
|
humanitatis; tum autem, quod equester ordo tuus est, sequen-
|
|
tur illi auctoritatem ordinis, si abs te adhibebitur ea diligentia
|
|
ut non ordinis solum voluntate sed etiam singulorum amicitiis
|
|
eas centurias confirmatas habeas. Nam studia adulescentu-
|
|
lorum in suffragando, in obeundo, in nuntiando, in adsectan-
|
10
|
do mirifice et magna et honesta sunt.
|
|
Et, quoniam adsectationis mentio facta est, id quoque
|
34.1
|
curandum est ut cottidiana cuiusque generis et ordinis et
|
|
aetatis utare; nam ex ea ipsa copia coniectura fieri poterit
|
|
quantum sis in ipso campo virium ac facultatis habiturus.
|
|
Huius autem rei tres partes sunt: una salutatorum [cum
|
5
|
domum veniunt], altera deductorum, tertia adsectatorum.
|
|
In salutatoribus, qui magis vulgares sunt et hac consuetudine
|
35.1
|
quae nunc est <ad> pluris veniunt, hoc efficiendum est ut hoc
|
|
ipsum minimum officium eorum tibi gratissimum esse videa-
|
|
tur; qui domum tuam venient, iis significato te animadvertere
|
|
(eorum amicis qui illis renuntient ostendito, saepe ipsis dicito);
|
5
|
sic homines saepe, cum obeunt pluris competitores et vident
|
|
unum esse aliquem qui haec officia maxime animadvertat, ei
|
|
se dedunt, deserunt ceteros, minutatim ex communibus pro-
|
|
prii, ex fucosis firmi suffragatores evadunt. Iam illud teneto
|
|
diligenter, si eum qui tibi promiserit audieris fucum, ut dici-
|
10
|
tur, facere aut senseris, ut te id audisse aut scire dissimules,
|
|
si qui tibi se purgare volet quod suspectum esse arbitretur,
|
|
adfirmes te de illius voluntate numquam dubitasse nec debere
|
|
dubitare; is enim qui se non putat satis facere amicus esse
|
|
nullo modo potest. Scire autem oportet quo quisque animo
|
15
|
sit, ut et quantum cuique confidas constituere possis. Iam
|
36.1
|
deductorum officium quo maius est quam salutatorum, hoc
|
|
gratius tibi esse significato atque ostendito, et, quod eius
|
|
fieri poterit, certis temporibus descendito; magnam adfert
|
|
opinionem, magnam dignitatem cottidiana in deducendo
|
5
|
frequentia. Tertia est ex hoc genere adsidua adsectatorum
|
37.1
|
copia. In ea quos voluntarios habebis, curato ut intellegant
|
|
te sibi in perpetuum summo beneficio obligari; qui autem tibi
|
|
debent, ab iis plane hoc munus exigito, qui per aetatem ac
|
|
negotium poterunt, ipsi tecum ut adsidui sint, qui ipsi sectari
|
5
|
non poterunt, suos necessarios in hoc munere constituant.
|
|
Valde ego te volo et ad rem pertinere arbitror semper cum
|
|
multitudine esse. Praeterea magnam adfert laudem et sum-
|
38.1
|
mam dignitatem, si ii tecum erunt qui a te defensi et qui per
|
|
te servati ac iudiciis liberati sunt; haec tu plane ab his postu-
|
|
lato ut, quoniam nulla impensa per te alii rem, alii honestatem,
|
|
alii salutem ac fortunas omnis obtinuerint, nec aliud ullum
|
5
|
tempus futurum sit ubi tibi referre gratiam possint, hoc te
|
|
officio remunerentur.
|
|
Et quoniam in amicorum studiis haec omnis oratio versa-
|
39.1
|
tur, qui locus in hoc genere cavendus sit praetermittendum
|
|
non videtur. Fraudis atque insidiarum et perfidiae plena
|
|
sunt omnia. Non est huius temporis perpetua illa de hoc
|
|
genere disputatio, quibus rebus benevolus et simulator diiudi-
|
5
|
cari possit; tantum est huius temporis admonere. Summa tua
|
|
virtus eosdem homines et simulare tibi se esse amicos et in-
|
|
videre coegit. Quam ob rem Ἐπιχάρμειον illud teneto, nervos
|
|
atque artus esse sapientiae non temere credere, et, cum
|
40.1
|
tuorum amicorum studia constitueris, tum etiam obtrecta-
|
|
torum atque adversariorum rationes et genera cognoscito.
|
|
Haec tria sunt: unum quos laesisti, alterum qui sine causa
|
|
non amant, tertium qui competitorum valde amici sunt.
|
5
|
Quos laesisti, cum contra eos pro amico diceres, iis te plane
|
|
purgato, necessitudines commemorato, in spem adducito te in
|
|
eorum rebus, si se in amicitiam contulerint, pari studio atque
|
|
officio futurum. Qui sine causa non amant, eos aut beneficio
|
|
aut spe aut significando tuo erga illos studio dato operam ut
|
10
|
de illa animi pravitate deducas. Quorum voluntas erit abs te
|
|
propter competitorum amicitias alienior, iis quoque eadem
|
|
inservito ratione qua superioribus et, si probare poteris, te in
|
|
eos ipsos competitores tuos benevolo esse animo ostendito.
|
|
Quoniam de amicitiis constituendis satis dictum est, di-
|
41.1
|
cendum est de illa altera parte petitionis quae in populari
|
|
ratione versatur. Ea desiderat nomenclationem, blanditiam,
|
|
adsiduitatem, benignitatem, rumorem, speciem in re publica.
|
|
Primum id quod facis, ut homines noris, significa ut appareat,
|
42.1
|
et auge ut cottidie melius fiat; nihil mihi tam populare neque
|
|
tam gratum videtur. Deinde id quod natura non habes induc
|
|
in animum ita simulandum esse ut natura facere videare;
|
|
nam comitas tibi non deest ea quae bono ac suavi homine
|
5
|
digna est, sed opus est magno opere blanditia, quae, etiam
|
|
si vitiosa est et turpis in cetera vita, tamen in petitione
|
|
necessaria est; etenim cum deteriorem aliquem adsentando
|
|
facit, tum improba est, cum amiciorem, non tam vituperanda,
|
|
petitori vero necessaria est, cuius et frons et vultus et sermo
|
10
|
ad eorum quoscumque convenerit sensum et voluntatem
|
|
commutandus et accommodandus est. Iam adsiduitatis nul-
|
43.1
|
lum est praeceptum, verbum ipsum docet quae res sit; pro-
|
|
dest quidem vehementer nusquam discedere, sed tamen hic
|
|
fructus est adsiduitatis, non solum esse Romae atque in foro
|
|
sed adsidue petere, saepe eosdem appellare, non committere
|
5
|
ut quisquam possit dicere, quod eius consequi possis, se abs
|
|
te non [sit] rogatum et valde ac diligenter rogatum. Benigni-
|
44.1
|
tas autem late patet: [et] est in re familiari, quae quamquam
|
|
ad multitudinem pervenire non potest, tamen ab amicis <si>
|
|
laudatur, multitudini grata est; est in conviviis, quae fac ut
|
|
et abs te et ab amicis tuis concelebrentur et passim et tri-
|
5
|
butim; est etiam in opera, quam pervulga et communica,
|
|
curaque ut aditus ad te diurni nocturnique pateant, neque
|
|
solum foribus aedium tuarum sed etiam vultu ac fronte, quae
|
|
est animi ianua; quae si significat voluntatem abditam esse
|
|
ac retrusam, parvi refert patere ostium. Homines enim non
|
10
|
modo promitti sibi, praesertim quod a candidato petant, sed
|
|
etiam large atque honorifice promitti volunt. Qua re hoc qui-
|
45.1
|
dem facile praeceptum est, ut quod facturus sis id significes
|
|
te studiose ac libenter esse facturum; illud difficilius et magis
|
|
ad tempus quam ad naturam accommodatum tuam, quod
|
|
facere non possis, ut id aut iucunde <neges aut etiam non>
|
5
|
neges; quorum alterum est tamen boni viri, alterum boni
|
|
petitoris. Nam cum id petitur quod honeste aut sine detri-
|
|
mento nostro promittere non possumus, quo modo si qui
|
|
roget ut contra amicum aliquem causam recipiamus, belle
|
|
negandum est, ut ostendas necessitudinem, demonstres quam
|
10
|
moleste feras, aliis te id rebus exsarturum esse persuadeas.
|
|
Audivi hoc dicere quendam de quibusdam oratoribus, ad
|
46.1
|
quos causam suam detulisset, gratiorem sibi orationem <eius>
|
|
fuisse qui negasset quam illius qui recepisset; sic homines
|
|
fronte et oratione magis quam ipso beneficio reque capiuntur.
|
|
Verum hoc probabile est, illud alterum subdurum tibi homini
|
5
|
Platonico suadere, sed tamen tempori tuo consulam. Quibus
|
|
enim te propter aliquod officium necessitudinis adfuturum
|
|
negaris, tamen ii possunt abs te placati aequique discedere;
|
|
quibus autem idcirco negaris, quod te impeditum esse dixeris
|
|
aut amicorum hominum negotiis aut gravioribus causis aut
|
10
|
ante susceptis, inimici discedunt omnesque hoc animo sunt ut
|
|
sibi te mentiri malint quam negare. C. Cotta, in ambitione
|
47.1
|
artifex, dicere solebat se operam suam, quod non contra
|
|
officium rogaretur, polliceri solere omnibus, impertire iis
|
|
apud quos optime poni arbitraretur; ideo se nemini negare,
|
|
quod saepe accideret causa cur is cui pollicitus esset non
|
5
|
uteretur, saepe ut ipse magis esset vacuus quam putasset;
|
|
neque posse eius domum compleri qui tantum modo reci-
|
|
peret quantum videret se obire posse; casu fieri ut agantur
|
|
ea quae non putaris, illa quae credideris in manibus esse
|
|
ut aliqua de causa non agantur; deinde esse extremum ut
|
10
|
irascatur is cui mendacium dixeris. Id, si promittas, et incer-
|
48.1
|
tum est et in diem et in paucioribus; sin autem [id] neges, et
|
|
certe abalienes et statim et pluris; plures enim multo sunt
|
|
qui rogant ut uti liceat opera alterius quam qui utuntur.
|
|
Qua re satius est ex his aliquos aliquando in foro tibi irasci
|
5
|
quam omnis continuo domi, praesertim cum multo magis
|
|
irascantur iis qui negent quam ei quem videant ea ex causa
|
|
impeditum ut facere quod promisit cupiat si ullo modo pos-
|
|
sit. Ac ne videar aberrasse a distributione mea, qui haec in
|
49.1
|
hac populari parte petitionis disputem, hoc sequor, haec
|
|
omnia non tam ad amicorum studia quam ad popularem
|
|
famam pertinere: etsi inest aliquid ex illo genere, benigne
|
|
respondere, studiose inservire negotiis ac periculis amicorum,
|
5
|
tamen hoc loco ea dico quibus multitudinem capere possis,
|
|
ut de nocte domus compleatur, ut multi spe tui praesidi
|
|
teneantur, ut amiciores abs te discedant quam accesserint, ut
|
|
quam plurimorum aures optimo sermone compleantur.
|
|
Sequitur enim ut de rumore dicendum sit, cui maxime ser-
|
50.1
|
viendum est. Sed quae dicta sunt omni superiore oratione,
|
|
eadem ad rumorem concelebrandum valent, dicendi laus,
|
|
studia publicanorum et equestris ordinis, hominum nobilium
|
|
voluntas, adulescentulorum frequentia, eorum qui abs te de-
|
5
|
fensi sunt adsiduitas, ex municipiis multitudo eorum quos tua
|
|
causa venisse appareat, bene <te> ut homines nosse, comiter
|
|
appellare, adsidue ac diligenter petere, benignum ac libera-
|
|
lem esse loquantur et existiment, domus ut multa nocte
|
|
compleatur, omnium generum frequentia adsit, satis fiat ora-
|
10
|
tione omnibus, re operaque multis, perficiatur id quod fieri
|
|
potest labore et arte ac diligentia, non ut ad populum ab
|
|
his hominibus fama perveniat sed ut in his studiis populus
|
|
ipse versetur. Iam urbanam illam multitudinem et eorum
|
51.1
|
studia qui contiones tenent adeptus es in Pompeio ornando,
|
|
Manili causa recipienda, Cornelio defendendo; excitanda
|
|
nobis sunt quae adhuc habuit nemo quin idem splendidorum
|
|
hominum voluntates haberet. Efficiendum etiam illud est ut
|
5
|
sciant omnes Cn. Pompei summam esse erga te voluntatem
|
|
et vehementer ad illius rationes te id adsequi quod petis
|
|
pertinere. Postremo tota petitio cura ut pompae plena sit,
|
52.1
|
ut inlustris, ut splendida, ut popularis sit, ut habeat summam
|
|
speciem ac dignitatem, ut etiam, si qua possit <ratio>ne,
|
|
competitoribus tuis exsistat aut sceleris aut libidinis aut lar-
|
|
gitionis accommodata ad eorum mores infamia. Atque etiam
|
53.1
|
in hac petitione maxime videndum est ut spes rei publicae
|
|
bona de te sit et honesta opinio; nec tamen in petendo res
|
|
publica capessenda est neque in senatu neque in contione.
|
|
Sed haec tibi sunt retinenda: ut senatus te existimet ex eo
|
5
|
quod ita vixeris defensorem auctoritatis suae fore, equites
|
|
R. et viri boni ac locupletes ex vita acta te studiosum oti
|
|
ac rerum tranquillarum, multitudo ex eo quod dumtaxat
|
|
oratione in contionibus ac iudicio popularis fuisti te a suis
|
|
commodis non alienum futurum.
|
10
|
Haec mihi veniebant in mentem de duabus illis commen-
|
54.1
|
tationibus matutinis, quod tibi cottidie ad forum descendenti
|
|
meditandum esse dixeram: 'Novus sum, consulatum peto'.
|
|
Tertium restat: 'Roma est', civitas ex nationum conventu
|
|
constituta, in qua multae insidiae, multa fallacia, multa in
|
5
|
omni genere vitia versantur, multorum adrogantia, multo-
|
|
rum contumacia, multorum malevolentia, multorum superbia,
|
|
multorum odium ac molestia perferenda est. Video esse magni
|
|
consili atque artis in tot hominum cuiusque modi vitiis
|
|
tantisque versantem vitare offensionem, vitare fabulam, vitare
|
10
|
insidias, esse unum hominem accommodatum ad tantam
|
|
morum ac sermonum ac voluntatum varietatem. Qua re
|
55.1
|
etiam atque etiam perge tenere istam viam quam institisti,
|
|
excelle dicendo; hoc et tenentur Romae homines et adliciun-
|
|
tur et ab impediendo ac laedendo repelluntur. Et quoniam in
|
|
hoc vel maxime est vitiosa civitas, quod largitione interposita
|
5
|
virtutis ac dignitatis oblivisci solet, in hoc fac ut te bene noris,
|
|
id est ut intellegas eum esse te qui iudici ac periculi metum
|
|
maximum competitoribus adferre possis. Fac ut se abs te
|
|
custodiri atque observari sciant; cum diligentiam tuam, cum
|
|
auctoritatem vimque dicendi, tum profecto equestris ordinis
|
10
|
erga te studium pertimescent. Atque haec ita te nolo illis
|
56.1
|
proponere ut videare accusationem iam meditari, sed ut hoc
|
|
terrore facilius hoc ipsum quod agis consequare. Et plane sic
|
|
contende omnibus nervis ac facultatibus ut adipiscamur quod
|
|
petimus. Video nulla esse comitia tam inquinata largitione
|
5
|
quibus non gratis aliquae centuriae renuntient suos magno
|
|
opere necessarios. Qua re si advigilamus pro rei dignitate, et
|
57.1
|
si nostros ad summum studium benevolos excitamus, et si
|
|
hominibus studiosis nostri gratiosisque suum cuique munus
|
|
discribimus, et si competitoribus iudicium proponimus, se-
|
|
questribus metum inicimus, divisores ratione aliqua coerce-
|
5
|
mus, perfici potest ut largitio nulla fiat aut nihil valeat.
|
|
Haec sunt quae putavi non melius scire me quam te sed fa-
|
58.1
|
cilius his tuis occupationibus conligere unum in locum posse
|
|
et ad te perscripta mittere. Quae tametsi scripta ita sunt ut
|
|
non ad omnis qui honores petant sed ad te proprie et ad
|
|
hanc petitionem tuam valeant, tamen tu, si quid mutandum
|
5
|
esse videbitur aut omnino tollendum, aut si quid erit praeter-
|
|
itum, velim hoc mihi dicas; volo enim hoc commentariolum
|
|
petitionis haberi omni ratione perfectum.
|
|