ANNALES
Sen. Suas. 6.19
Quibus uisis laetus Antonius, cum peractam pro- 1.1
scriptionem suam dixisset esse, quippe non satiatus modo caeden-
dis ciuibus, sed differtus quoque, super rostra exponit. itaque quo
saepius ille ingenti circumfusus turba processerat, quae paulo
ante †coluerat piis contionibus, quibus multorum capita seruauerat, 5
<eo> tum per artus sublatus aliter ac solitus erat a ciuibus suis
conspectus est, praependenti capillo orique eius inspersa sanie,
breui ante princeps senatus Romanique nominis titulus, tum pre-
tium interfectoris sui. praecipue tamen soluit pectora omnium in
lacrimas gemitusque uisa ad caput eius deligata manus dextera, 10
diuinae eloquentiae ministra, ceterorumque caedes priuatos luctus
excitauerunt, illa una communem.
Sen. Suas. 6.23
Proprias enim simultates deponendas interdum 2.1
putabat, publicas numquam ui decernendas: ciuis non solum magni-
tudine uirtutum sed multitudine quoque conspiciendus.